Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis dicit dominus et ego dispono vobis regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel alleluia alleluia alleluia
Cum vero credibilia dei apertis fidei oculis Augustinus conspexit ad matrem ingredi non distulit quia non secum ferebat nisi amantem memoriam ut diu afflicta desideratam spem accipere secum posset alleluia
Christi martyr Adalbertus cum sub triumpho passionis emisisset spiritum mox vincula quibus erat junctus soluta sunt et manus expandit in modum crucis alleluia alleluia
Alleluia Laudate pueri dominum laudate nomen domini | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum | A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen domini | Excelsus super omnes gentes dominus et super caelos gloria ejus | Quis sicut dominus deus noster qui in altis habitat | Et humilia respicit in caelo et in terra | Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem | Ut collocet eum cum principibus cum principibus populi sui | Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem
Comments
This one is not registered in Randel's index.