| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia terra (...) | 100052 | I |
| Alleluia adorate dominum (...) | 200196 | A |
| Alleluia nunc dimittis domine alleluia servum tuum in pace alleluia alleluia | 200212 | A |
| Ascendens Christus in altum alleluia | 200371 | A |
| Convocatis Jesus duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent alleluia alleluia alleluia | 200905 | A |
| Duc in altum et laxate retia vestra in capturam respondens Simon dixit praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete alleluia | 201399 | A |
| Et ecce vox de nube dicens hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui ipsum audite alleluia | 201630 | A |
| Gundebadus et Gliscadus flores regum inclyti cum parentibus occisi receperunt a Christo et innocentiae stolam et martyrii palmam alleluia | 202036 | A |
| Jubilet deo omnis terra et caelestis hierarchia servi et ei alleluia | 202773 | A |
| O quam gloriosa es virgo quae totius decoris regnas cum domino et adoptato perfrueris thalamo o pia virgo alleluia | 203536.1 | A |
| Quia mirabilia fecit dominus cum Aldegunde sibi gratissima ideo in caelesti curia jugiter gaudens canit alleluia | 204146 | A |
| Surgens dominus Jesus stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis ego sum nolite metuere gavisi sunt discipuli gaudio magno valde viso domino Jesu alleluia | 204822 | A |
| Virum magnum genuit alleluia (...) | 205291 | A |
| Alleluia inclinavit (...) | 205812 | A |
| Alleluia hymnum cantate nobis (...) | 206255 | A |
| Sanctus vir Georgius martyr domini qui pro amore Christi sanguinem suum fudit beatus miles Christi gaudet in caelestibus alleluia | 206469 | A |
| In diebus illis baptizatus Augustinus instigante matre ad affrican remeabat sed cum jam esset apud ostia Tiberina febribus coepit pia mater decumbere atque sub hoc eventu ad extremam horam veniens obdormivit in pace alleluia | 206562 | A |
| Sanctum suum dominus jam mirificavit cujus in certamine mentem dilatavit quia deo victimam se sacrificavit alleluia | 206875 | A |
| Martyrum viri sancti pretiosum laus est dei in ecclesia sanctorum alleluia | 206949 | A |
| Quae ut remota saeculo liberius serviret domino beati Magni ecclesiae contigua includitur aedicula alleluia | 206981 | A |
| Alleluia Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus | 507005 | Al |
| Alleluia O Acaci deo grate (...) | 507022 | Al |
| Alleluia O Maria mater Christi montana que adisti et cognatam salutasti consilii mater casti audi nos dulcis et pia natum nobis concilia | 507040 | Al |
| Alme pater Augustine ora pro devota plebe alleluia alleluia | 600081 | R |
| Constantes estote alleluia (...) | 600405 | R |
| Et vinum laetificet cor hominis alleluia | 600729a | V |
| In vita sua fecit signa alleluia alleluia | 601170 | R |
| Nativitas est hodie sanctae Mariae virginis alleluia alleluia | 601471 | R |
| Salus omnium populorum per crucem Christi facta est laetentur gentes plaudant manibus credentes quia rex noster per crucem suam saeculum triumphavit qui infernum vicit alleluia | 602046 | R |
| Tu puer propheta altissimi vocaberis alleluia alleluia | 602353 | R |
| Gloriosus Christi pontifex Adalbertus gentis Slavonicae doctor precipuus multis populos absolvit erroribus alleluia | 602883 | R |
| Speciosa facta es et suavis in deliciis tuis alleluia alleluia | 602956 | R |
| Sed cum probata virginis innocentia inficiatrix plectitur amentia alleluia | 603098a | V |
| Affluens deliciis largus beneficiis belliger in hostibus tyrannus militibus hic fuit Boleslaus alleluia | 605075 | R |
| Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine alleluia R. Et aeternitas temporum alleluia | 800255 | W |
| Alleluia (...) | 850152 | [M] |
| Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus | 920118 | PS |
| Si enim non abiero paraclitus non veniet ad vos si autem abiero mittam vobis alleluia | a00125 | A |
| Beato Petro Jacobus nomen indidit qui eum a mortvis suscitavit haec est firma petra supra quam dominus ecclesiam suam Bracharensem aedificat Alleluia Alleluia | a00210 | A |
| Alleluia Dilexit Andream dominus in odorem suavitatis | g00008 | Al |
| Alleluia Loquebar domine de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | g00082 | Al |
| Alleluia Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi domini mei | g00151 | Al |
| Ecce oculi domini super timentes eum sperantes in misericordia ejus alleluia ut eripiat a morte animas eorum quoniam adjutor et protector noster est alleluia alleluia | g00188 | In |
| Alleluia Tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis ante dominum parare vias ejus | g00242 | Al |
| Alleluia Ipse est directus divinitus in paenitentiam gentis et tulit abominationes impietatis et gubernavit ad dominum cor ipsius et in diebus peccatorum corroboravit pietatem | g00310 | Al |
| Protege domine plebem tuam per signum sanctae crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum alleluia | g00376 | Of |
| Alleluia Virgo dei genetrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo | g00431 | Al |
| Alleluia Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum domini ibimus | g00498 | Al |
| Alleluia Vidimus stellam ejus in oriente et venimus cum muneribus adorare dominum | g00599 | Al |
| Alleluia Surrexit dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno | g01023 | Al |
| Omnes qui in Christo baptizati estis Christum induistis alleluia | g01048 | Cm |
| Alleluia Exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem | g01069 | Al |
| Ultimo festivitatis die dicebat Jesus Qui in me credit flumina de ventre ejus fluent aquae vivae Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum alleluia alleluia | g01089 | Cm |
| Non vos relinquam orphanos veniam ad vos iterum alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia alleluia | g01108 | Cm |
| Alleluia Eripe me de inimicis meis deus meus et ab insurgentibus in me libera me | g01176 | Al |
| Posuisti domine in capite ejus coronam de lapide pretioso vitam petiit a te tribuisti ei alleluia | g01298 | Of |
| Alleluia Justus germinabit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum | g01346 | Al |
| Alleluia Jesus autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium | g01459 | Al |
| Alleluia Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata | g01542 | Al |
| Alleluia Beatus qui lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se | g01664 | Al |
| Alleluia Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | g01710 | Al |
| Alleluia Jacta cogitatum tuum in domino et ipse te enutriet | g01786 | Al |
| Alleluia O quam pulchra est casta generatio cum claritate immortalis est enim memoria illius | g01857 | Al |
| Alleluia Salvabit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | g02084 | Al |
| Alleluia Ecce virgo concipiet et pariet filium Jesum Christum | g02153 | Al |
| Alleluia Qualis pater talis filius talis et spiritus sanctus | g02183 | Al |
| Alleluia Vox sancti Bartholomei quasi tuba vehemens est ambulant cum eo angeli dei | g02211 | Al |
| Alleluia Nativitas tua dei genetrix virgo gaudium attulit universo mundo quia ex te ortus est sol justitiae Christus deus noster | g02252 | Al |
| Alleluia Tu domine pater noster es redemptor a saeculo | g02310 | Al |
| Alleluia Primus ad Sion dicet ecce assunt et Jerusalem evangelistam dabo | g02343 | Al |
| Alleluia Hosanna filio David benedictus qui venit in nomine domini | g02394 | Al |
| Alleluia Surgens dominus Jesus et stans in medio discipulorum suorum dixit eis pax vobis | g02465 | Al |
| Hodie secreta caeli caro Christi petiit Alleluia hodie factum est magnum gaudium angelorum quia filius excelsi jam immortalis in regno patris sui gloriosus ascendit Alleluia | a00464 | R |
| O sacramentum pietatis o signum unitatis o vinculum caritatis nos in via reficiens sub aliena specie post praesentis vitae cursum refice nos in patria jam revelata facie fine specie media alleluia | a00677 | A |
| Regem regum adoremus cum quo felix Sigismundus Triumphat in caelestibus alleluia | a00714 | I |
| Domine descende ut sanes filium priusquam moriatur dicit ei Jesus vade filius tuus vivit alleluia | 002329.1 | A |
| Alleluia Virgo Joannes a domino est praeelectus et inter ceteros magis dilectus | g02551 | Al |
| Alleluia Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis | g02571 | Al |
| Si clauso caelo pluvia non fuerit propter peccata populi ut conversi deprecati fuerint faciem tuam exaudi domine et dimitte peccata servis tuis et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendam alleluia | a01072 | A |
| Jubilemus fratres mei votiva laetitia | Beati Bartholomaei colentes solemnia | Quem doctorem dum sortitur tenebrarum patria | Verae lucis insignitur sacramentis India | Ibi verbis et exemplis multa plebis milia | Lucrifecit fusis templis et eorum gloria | O praedicanda quae divina gessit manus per eum miracula | Silent infanda quae solebat dare vanus Astaroth oracula | Incendi se daemonium clamat per pseustitium tace pestis Dei testis inquit damnatissima | Aeger ad haec convaluit grates quantas valuit agens Deo et cum eo turba devotissima | Deprecatur rex pro nata morbo Polymius lunatico vexata moxque laetatur sanata | Hoc affinis et remota cum rege pariter provincia permota baptizatur paene tota | Rex Astrages de germani fide dolens et immani succensus insania | Sanctum sibi praesentari jubet atque fustigari securum ad omnia | Hinc ad ictus et ad poenas cumulando dat habenas tyranni nequitia | Sed ad poenas et ad ictus Christi miles stat invictus adjutrice gratia | Post vivus decoriatur ad summa ludibria | Ad extremum decollatur complendo martyria | Ergo coram assitentes et trophaei recensentes hujus natalitia | Praesens ipse visitare serve Dei nos dignare paterna clementia | Eme nobis apud Deum beate apostole prece pia | Ut cantemus ante eum perennes coelicolae alleluia | ah08138 | Sq |
| Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia | ah44104 | Sq |
| Stola jucunditatis alleluia | Induit hodie dominus militem suum Laurentium | Solito plaudat alacrius contio laeta fidelium | Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit | Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit | Animatus ad certamen monitu beati senis | Gravissimus non refugit exhibere membra poenis | Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesiae | Sed non cedit blandimentis emollitur aut tormentis ejus avaritiae | Luditur Valerianus et levitae larga manus dum petit indutias | Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias | Furit igitur praefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera | Sudat martyr in agone spe mercedis et coronae quae datur fidelibus pro Christo certantibus | De cujus militia caeli gaudet curia | Quia vicit hodie ministros nequitiae | Ut hunc ergo per patronum consequamur vitae donum | In illius die festo chorus noster laetus esto | Jucundum in ecclesia decantans alleluia | ah54061 | Sq |
| Alleluia Memento domine David et omnis mansuetudinis ejus | g02592 | Al |
| Alleluia Beati estis sancti dei omnes qui cottidie adsistunt ante dominum | g02615 | Al |
| Alleluia [Clamaverunt] | g02658 | Al |
| Alleluia Subveni mater pia ora dominum filium tuum pro populo suo ex te enim nasci nobis dignatus es | g02688 | Al |
| Surrexit Christus et illuxit populo suo R. Quem redemit sanguine suo alleluia | 008211.1 | W |
| Ecce oculi domini super metuentes eum sperantes in misericordia ejus alleluia et eripiat a morte animas quoniam adjutor et protector noster est alleluia alleluia | g00188.1 | In |
| Longo contrito carcere filius dei dominus noster resurgens a mortuis alleluia alleluia ostendit apostolis dura clavorum signa in membris suis dicens pax vobis alleluia alleluia quia ego vici mortem et surrexi alleluia alleluia et vos testificate mundo resurrectionem meam alleluia alleluia et cum dixisset haec verba illis intuentibus apertis sibi caelis ferebatur in nube et consedit in throno regni alleluia alleluia alleluia | a01136 | A |
| Alleluia Iste sanctus homo qui placuit domino deo in diebus suis et in templo dei ceu sol refulsit | g02567.1 | Al |
| Caritas dei diffusa est in cordibus vestris alleluia per inhabitantem spiritum ejus in vobis alleluia alleluia | g01109.1 | In |
| Alleluia benedictus qui venit alleluia in nomine domini alleluia alleluia | g02769 | PRLG |
| Alleluia Stabat juxta aram templi beatus Wunnebaldus circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano circa illum steterunt quasi rami palmae | g02798 | Al |
| Alleluia Demus gloriam deo quia venerunt nuptiae agni et uxor ejus preparavit se bissino splendente candido cooperta | g02838 | Al |
| Laudate dominum in sanctis ejus alleluia | a01431 | I |
| Alleluia Deus a Libano veniet et sanctus de monte umbroso et condenso | g02843 | Al |
| Memor sit dominus omne sacrificium nostrum et holocaustum nostrum pingue fiat et exaudiat nos in quacumque die invocaverimus eum alleluia alleluia | h00034b | SCRV |
| Ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea tibi sacrificabo sacrificum laudis alleluia | h00070 | SCR |
| Cumque intuerentur in caelum euntem illum ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis alleluia | 002063.1 | A |
| Alleluia Fuit homo missus a deo cui nomen Johannes erat | g02871 | Al |