Canticum ipsi David quando domus aedificabatur post captivitatem cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra | Cantate domino et benedicite nomini ejus annuntiate de die in diem salutare ejus | Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus | Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | Quoniam omnes dii gentium daemonia dominus autem caelos fecit | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus | Afferte domino patriae gentium afferte domino gloriam et honorem | Afferte domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus | Adorate dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra | Dicite in gentibus quia dominus regnavit etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur judicabit populos in aequitate | Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | A facie domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
Laus cantici ipsi David in die ante sabbatum quando fundata est terra dominus regnavit decorem indutus est indutus est dominus fortitudinem et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur | Parata sedes tua ex tunc a saeculo tu es | Elevaverunt flumina domine elevaverunt flumina vocem suam elevaverunt flumina fluctus suos | A vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis dominus | Testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo domine in longitudinem dierum