Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationum tuarum et inmitte timorem super gentes ut cognoscant sicut nos cognovimus domine
Non secundum peccata nostra facias nobis deus neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis alleluia sed secundum multitudinem miserationum tuarum miserere nobis alleluia alleluia
Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent...
Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt |...
Deus qui es benedictus in saecula saeculorum suscipe preces archangelorum et orationem sancti N. libera populum ad te clamantem et mitte nobis auxilium de caelo sanctus deus sanctus fortis sanctus et...
Deus amator bonorum dirige viam nostram et omnium nostrorum cum societate sanctorum archangelorum et omnium electorum adsit magnus Raphael dux pii itineris procul sit a nobis humana et diabolica...