| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h00671 | PRLG | Alleluia dicant qui redempti sunt a domino alleluia quos redemit de manu inimici alleluia |
| h00671a | PRLGV | Et vidi et ecce agnus stabat super montem Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis |
| h00671b | PRLGV | Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitrui magni erat enim vox ipsa sicut citharizarum multarum tangentium citharas et cantabant canticum novum ante sedem dei et ante conspectu animalium et seniorum qui sedebant ante deum |
| h00345 ALL | Dicant qui redempti sunt a domino alleluia quos redemit de manu inimici alleluia |
| 920106 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt | Esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos | Et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis | Sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro | Quia exacerbaverunt eloquia dei et consilium altissimi irritaverunt | Et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | Suscepit eos de via iniquitatis eorum propter injustitias enim suas humiliati sunt | Omnem escam abominata est anima eorum et appropinquaverunt usque ad portas mortis | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera ejus in exsultatione | Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | Ipsi viderunt opera domini et mirabilia ejus in profundo | Dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus | Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat | Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos | Et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus | Et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum | Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim | Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea | Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum | Et collocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis | Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis | Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et jumenta eorum non minoravit | Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore | Effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via | Et adjuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias | Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum | Quis sapiens et custodiet haec et intelleget misericordias domini |
| h00345.1 ALL | Alleluia dicant qui redempti sunt a domino alleluia quos redemit de manu inimici alleluia |
| h04799a SCRV | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici |
| 008414c GrV | Dicant nunc qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos |
| g01020a InV | Dicant nunc qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos |
| h00345.2 ALL | Dicant nunc omnes qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimicorum alleluia alleluia |
| h00345.3 ALL | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimicorum |