Sanctus ave nobilis virga Jesse ave auctrix salutis nostrae o Maria | Sanctus ave fons misericordias ave spes et vita veniae o Maria | Sanctus ave regina caelestis curiae nos perduc de hac valle miseriae o Maria | Dominus deus sabaoth salve lux mundi verbum patris Jesu nos salva ob honorem matris | Pleni sunt caeli in excelsis vera hostia caro viva fac ut laetemur cum virgine diva | Benedictus qui venit in nomine domini integra deitas verus homo da nos perfrui caelesti domo hosanna in excelsis
Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te
Sanctus Ante saecula Deus pater | Sanctus In principio cum patre manens natus | Sanctus Dominus Patris natique spiritus et ipse | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus | benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
SANCTUS Deus pater ingenitus | SANCTUS filius ejus unigenitus | SANCTUS DOMINUS Spiritus paraclitus ex utroque procedens DEUS SABAOTH Deus exercituum et militiarum rex PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS O admirabilis clementia BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI Benedicto Domino regi magno gloriae clamat turba deitia OSANNA IN EXCELSIS