Audi tellus audi magni maris limbus audi omne quod vivit sub sole hujus mundi decus et gloria quam sit vana et transitoria ut testantur haec temporalia non in uno statu manentia
nullum salvat genus aut species nulli valet auri congeries nil valet regalis dignitas nihil de orum falsa civinitas nil artium valet profunditas nichil valet corporis quantitas transierunt rerum materies
ut liquescit a sole glacies ubi Plato ubi Porphirius ubi Hector Trojae fortissimus ubi Cesar Ubi Pompeii us ubi Nero ubi Virgilius ubi Sampson dux potens virium ubi Salomon gloria sapientiae dum Helena Paris pulcherrimus ac Achilles ubi magnammus Alexander ubi rex maximus Aristoteles ubi doctissimus qui cena rex ubi Avertois commentator ubi et Seneca transierunt legem mortalium per unius diei spatium ceciderunt in profundum ut lapides quis scit sidetur eis requies sed tu deus potens fidelium fac te nobis Christe propitium cum de malis fiet judicium in die illa quando caeli movendi sunt et terra
O caeli lampas radians o florida vitis tu nostrae placidae nuntia certa spei te sterili matre divino numine nata filia qua mulier plus nihil ulla tulit quae summum superis declivem sedibus in se traxit ad horrendae vincula dura crucis jure potens igitur natae Christoque propinqua pro nostra semper funde salute preces
Notum tibi facimus rex quia non colimus deos tuos et simulacra quae constituisti non adoramus habemus enim in caelis deum qui de manibus tuis rex potens est liberare nos
Regnum tuum solidum | O summe bone prolem tuam qui indutam corpore | Nostra salute crucifixam devexisti in arce | Ab omni nos pie delue crimino | Et fac cum eo resurgere | Ut potens es in aeternum JESU