| 204384 A | Sancta Margarita pro Christo martyrisata roga pro nobis ipsum sponsum tuum in cujus thalamum introisti laetabunda imperpetuum[!] jam enim dies vitae hujus vergit ad occasum illumina pia virgo cor peccatis tenebrarum |
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| h02896a ANTV | Seduxisti me domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti | Factus sum in derisum tota die omnes subsannant me | Quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito | Et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die | Et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius | Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuan claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu | Persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum | Si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt | Confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur | Et tu domine exercituum probator justi qui probas renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi cor meum |
| a06503 H | Fulget hic honor sepulchri martyris Eulaliae quem sacro signavit idem passionis stigmatae hunc vocat adesse cunctos convenit occurrere | Germinis hujus propago vel caterva confluens barchinona augusta semper stirpis aucta insignibus civium florens corona plebs fidelis inclyta | Virginem videte vestram quam sit index gloriae quaem fide probata terret sic furentem judicem praedicans crucis honorem vel salutis indicem | Haec enim caesa catomis sistitur aeculeo ceditur exungulatur atque flammis uritur terminum habere laudis inter ista nesciens | Ambiens crucis patronum in cruce suspenditur corpus illic ad honorem nix polorum protegit sic calore plena sancto passionem substulit | Hujus ex ore columba jam solutis artubus prosilit mirae per auras ceu volatu percito virginem vicisse clamans in supernis sedibus | Quae tamen dei puella gestiens percurrere lege jam mortis peracta gaudiis ad tollitur sicque risu corporato corda mulcet flentium | Lucida felix per orbem barchinon ad tolleris quae sinu pignus retentans tam salubre tam pium scilicet tanti habendo corporis consortium | O beata sponsa Christi virgo clementissima suscipe jam singulorum vota vel suspiria postulans Christum praecatu quo gementes audiat | Non iniquis serviamus mente factionibus non caro jugum rebellis suave Christi renuat sed sacri caloris omnes sanctitate fulgeant | Solve quod taedet quod urget mortis ad perniciem pestilens morbus recedat mucro hostis subruat vita sit tranquilla cunctis sint quieta tempora | Civibus occurre civis et salutem porrige esto nunc patrona nobis in relatu gratiae sicut es vicina caelis ad favorem gloriae | Inter haec admixtus ipse conquirat et quiricus qui tui locum sepulchri regulis monasticis ad honorem consecravit sempiterni numinis | Ut mei post claustra carnis sis memor in aethere et minus quod hic peregi tu valenter suppleas haec tibi perlata vota vel camoena consecrans | Gloria patris melodis |
| a07036 H | O dei verbum patris ore proditum rerum creator et verum principium aucto perennis lux origo luminis enixus alvo gloriose virginis Christe tu noster revera Emmanuel | Rex et sacerdos cui sacri lapides en ter quaterni onicinus agates nitent berillus zafirus carbunculus vel ametistus sardius topazius Smaragdus yaspis ligurius crisolitus | Nitetque gemis sol dies duodecim et nitens horis margaritis optimis gliscitque mundi jam fugatis tenebris et candelabra tibi superposita micant lucernis bis senis apostolis | Petrusque Romae frater ejus Acaie Indiae Thomas levi Macedoniae Jacobus Jebus et Aegypto zelotes Bartolomeus Licaon Judas Edisse Mathias Judaeae et Filippus Galliae | Magni deinde filii tonitrui adepti fulgent prece matris inclyte utriusque vita culminis insignia regens Joannes dextera solus Asiam ejusque frater potitus Hispania | Clari magistri carceris in noxio adsciti dexteram pacis unus federa tractus sinistra alter in sententia variaeque regno bis electa pignera mitriti poli properant ad gloriam | Advectus inquam gloriosus proemio electus instigabitur martyrio Christi vocatus Zebedaei Jacobus apostolatum jure implens debito victorque rapit passionis stigmata | Divino quippe obsidens suffragio idem magorum sontes iras daemonum coercens virum punit emulantium vivaxque daemum stolido oraculum insigne datus poenitens cor credulum | Perplexus enim voto compos comoda rima petendi egro adminicula optandi pandit fidei carismata vexillo pacis ad salutem copiam enseque functus seque munit gloria | O vere digne sanctior apostole caput refulgens aurem Hispaniae tutorque nobis et patronus vernulus vitando pestem esto salus celitus omnino pelle morbum ulcus facinus | Adesto fabens gregi pius credito mitisque pastor regi clero populo ope superna ut fruamur gaudia regna polorum sublimati gloria aeterna per te evadamus tartara | Praesta quaesumus trinitas potentia replensque globi cuncta solus macina aeterna cujus laus et clementia virtus perennis ingens |
| 002579 A | Ego per istos tres annos nihil aliud egi nisi deo vivo sacrificavi jam enim quia nihil superest meipsam offero |
| 602287 R | Surge propera amica mea formosa mea et veni jam enim hiems transiit imber abiit et recessit alleluia |
| ah55030 Sq | Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Quae non movent immo fovent ventus flumen pluvia quam electi architecti cuncta aedificia Quam decora fundamenta quae concinunt sacramenta umbae praecurrentia latus Adae dormentis Evam fudit in momentis copulae premordia Arcam ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium prole sacra tandem feta anus sacra ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatum et camelus adaquatum ex Rebeccae hydria hic in aures et armillas ornat sibi ut per illas viro fiat congrua Synagoga subplantatur et Jacob dum divagatur nimis freta littore lipam Liam latent multa quibus Rachel videt fulta parit nubit federe In bivio tegens nuda geminos parit ex Juda Tamar diu vidua hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Hic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tinctus sanguine hic transitur Rubens unda Aegyptos sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena haec mandata legis dena sed in arca federis haec sunt sedis ornamenta haec in Aaron indumenta quo praecinxit ponderis Hic Urias viduatur Bersabae sublimatur sedis consors gloriae hic regis varietate vestis instat deaurate sic regum filiae Huc venit Austri regina Salomonis quam divina condidit sapientia haec nigra est sed formosa mirra et thure firmosa magna pigmentaria Hic futuraque signa obumravit reservavit nobis dies gloriae jam in lecto tam dilecto quiescamus et psallamus assunt enim nuptiae Quarum tenet principium intubis epulantium et simis per psalterium sponsum millena milium una laudant melodia sine fine dicentia amen in aeternum |
| h00220a SNOV | Alleluia intra in ortum meum sponsa mea filia Jerusalem flores enim tui germinabunt in terra cresce jam dicit dominus donec adspiret dies et amobeantus umbrae |
| 004828 A | Scientes quia hora est jam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus nox praecessit dies autem appropinquabit |