Felix per omnes dei plebs ecclesias devote laudis Christo reddat hostias qui confutavit daemonis versutias et reparavit nobis amicitias quae nos conducant ad caelestes gratias | Cujus ascensus amoris fragrantia Jacobus juxta Galileae maria pro ipso sprevit patrem ratem recia majus secutus dereliquid omnia spargens ubique vitae seminaria | Cui nomen Christus Boanerges prebuit in majestate Jesum qua resplenduit transfiguratum videre promeruit quique sedere dextre ejus maluit Judaeos atque gentiles edocuit | Jacobus major verbi dei virgula simulacrorum contruit obstacula confirmans gentes in fidei regula diversa aegris dat salutis pocula piae defunctos suscitat per saecula | Dum praedicaret cunctis regem omnium apostolorum complens ministerium passus letalem sub Herode gladium primus eorum accepit martyrium pro quo coronae tenae privilegium | Herodem autem angelis aggreditur ejus nam caro vermibus conficitur spiritus factis digna suis patitur Jacobus dignis laudibus extollitur in Compostella cujus corpus petitur | Ergo pro tanti militis victoria cujus atollit modulos ecclesia sit patri nato spiritui gloria et nobis boni perseverantia qua perfruamur politica patria | Amen
Inter sorores optimas licet magistra praevia subesse gaudes omnibus abjecta quaeris munera | Optans adire patriam sponsique vultu perfrui nomen salutis invocans dulci sopore solveris | Corpus sepulcro conditum odore cunctos recreat et integrum post saecula mundo stupente cernitur | Nunc nostra corda et corpora a labe serves criminum agnique tandem caelicas fac nos adire nuptias | Jesu tibi sit gloria castae parentis lilium cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen
Locutus est dominus ad principem dicens si ambulaveris coram me suscitabo thronum regni tui et sanctificabo locum istum ut sit nomen meum ibi in aeternum alleluia alleluia alleluia