| g02346.1 Al | Alleluia Gloria et honore coronasti eum domine |
| a07049 H | Virginis sacrae triumphum prosequamur laudibus quae viriliter certando hostem vicit improbum et servando castitatem meruit praeconium | Haec namque virgo dum esset parvula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et neglectis simulacris thus offerre pudicum | Quae paterna deridendo flagra vel suspiria non attendit prava verba corda ad haec non posuit sed sereno poenas vultu sustulit viriliter | Ipso nomine beata quod Christina dicitur appellari virgo pia sed a Christi nomine derivatum patet suum esse sic vocabulum | Paternam fide probatam iram temnens despuit celso gaudio oblecta divinitas gratulat depellebat hac supernis incumbebat praemiis | Nullum hanc tormentum fregit nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta perferens certamina insidebat cruciatus perdita vesania | Caeditur namque suspensa virgisque pertunditur aeneum que vas repletum resina et oleo pice simulque torrente ibi alma mittitur | Undis impressa marinis a Christo eripitur serpentium omnigenam depulit saevitia mortem simul hac tormenta reputans pro nihilo | Tribus itaque devictis profanis judicibus trinitatem confitendo triumphat feliciter sic e saeculo vocata migrat ad caelestia | Tuo namque in honore virgo sancta canimus juva cunctos supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Et tu Christe rex immense audi preces supplicum vocem accipe cunctorum culpas dele scelerum haec in festa hic orantes esto in subsidium | Gloria patri |
| g00109 Al | Alleluia Minuisti eum domine paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum |
| g02531 Sq | Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia |
| 600952 R | Gloria et honore coronasti (...) |
| a03076 A | Deus qui beatum Georgium gloria et honore coronasti te digne laudando fac nos ad celestia elevari alleluia |
| 004058 A | O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus |
| ah53208 Sq | Voce praecelsa | Laudes debitas nunc concinat Christo nostra societas | Cui jubilant maxima cives caeli laetitia | Pro meritis inter astra sempiternam electis qui dat gloriam | Ac post certamina dura reddit serta victoribus candentia | Gloriosa quorum caterva Simonis merita Petri lucida | Propalate late per arva eminent gratia Christi praevia | In regia claviger aula ob fidei fundamina | Fore prima qui dominicam promeruit sententiam | Cui tradita gregis Domini cura est praemaxima | Et adhibita ligandi solvendique mox sublimitas | Qui Dei fretus dextra coruscas super undas ambulans vestigia fixit solida | Et crucis gloriosa passione completa aetheris sublimia subiit praemia | Ipsius gloria nunc et meritis angelica | Legio maxima gratulans recolit gaudia | Ipsius et omnis ecclesia honore laetitia resonet plurima | Auctori Domino per spatia referendo gratiam mundi latissima | Ergo nostra te vox obsecrat Bar Jona | Interpella Jesum in sua gloria | Ut munera caelestia supplicantibus tribuat | Quod consona melodia tecum gloriantes una | Dicamus alleluia |
| a06870 H | Festum insigne prodiit coruscum voces in aula resonent cunctorum deo dicata plebs alumna tota pandite vota | Haec virgo sancta germineque clara saeculi cuncta respuit caduca Christum secuta acriori poenae subdidit membra | Judex iniquus ipse Quintianus virginem sanctam Agatham cum vidit decem malignis feminis obscenis tradi praecepit | Quam cum vidissent blandiuntur verbis audi praeceptum judicis monentis adora deos et lucrare vitam praemia multam | Sed fide plena nobilis puella exsecrat cuncta vanitatum verba spemque defixam retinet in Christo spemque invictam | Quam Quintianus praesentari jubens idola vana cogit adoranda fortis puella retinet in Christo fide perfecta | Iratus judex sibilat crudelis tortores suos excitat in malis torqueri jubet delicatum corpus puellae sacrum | Poenas illatas viriliter portat corpus intactum domino conservat fide qua credit omnia tormenta fortiter vincit | Additur poena crudelis et saeva virginis sacrae torquetur mamilla diuque torta abscindi praecepit ubera sacra | Tunc virgo sancta in carcere trusa fortis in Christo facta est athleta cujus in caelis angelica cura sanat mamillam | Splendor cum sanctis tenebras illustrat per totam noctem lux e caelis micat pavore multo territi custodes fugiunt omnes | Furore plenus ultroneus tortor testas acutas ignitos carbones corpus sacratum volutari jubet latere nudo | En terrae motus factus est immanis maerorque cunctis terruit tortores unum oppressit nomine Silvanum pars parietis | Omnis conventus ille civitatis tremore viso sic concurrunt omnes judicem saevum volentes occidi fugiit ipse | Post virgo laeta ergastulis clausa expandit manus dominum exorans sacram efflavit animam in caelos toga cum sanctis | Angelus dei descendit de caelo corpusque sanctum tu mala honorum tabula signat aureis scripta litteris sacram | Judex iniquus unquam erubescens volens inquiri ejus facultates pessima morte morsibus equorum nece tastatur | Miratum satis prodierunt signa anni vertentis facta comprobaris Aethneus ipse mons eructuavit ignem ardentem | Videntes cuncti rogum venientem velum sepulcri simul expandentem ignis stetit honorificandum corpus beatum | Deus qui tanta tribuisti dona virgini tuae caelestia regna nobis indignis ob honorem ejus dilue culpas | Ob cujus laudem clerus decantatur praecibus ejus tibi sit acceptus ratumque reddat plebis tuae victum honore sacrum | Sacerdos vita habeatur clarus moribus bonis tibi sit ornatus ut dignae possit tuum immolare corpus beatum | Cujusque festi annuis recursu laudis honoris persolvimus votum ejus obtentu laetemur cum sanctis tuis in caelo | Haec in honorem carmina quae dixit virginis sacrae merita narrabit tuo ex dono heres sit in caelo sanctorum choro | Gloria tibi patri glorioso et Jesu Christo redemptori nostro qui tecum regnat cum spiritu sancto juge per aevo |
| h04795 VAR | Hic est revera Jacobus quem amat valde dominus Christi miles emeritus et signifer egregius militia probissimus Gallaeciae apostolus peregrinis notissimus et honore dignissimus miraculis mirificus in gloria magnificus quem cunctas petit populus domesticus et barbarus |