| h03699a ANTV | Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei | Peccavimus vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias et judicia quae praecepisti Mosi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | Et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua intendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc |
| a06837 H | Tempus sopori congruum adest quies sit temporum stratum rigemus lacrimis lectum labemus fletibus | Praecelleamus simbolo succedat hinc oratio hinc osculantes invicem armemus ipsi per crucem | Sic fessa membra lectulo demus sub illo judicem qui sic quiescentes excubat ut dormientes protegat | Discedat turba demonum liquesce ars satellitum per nomen hoc crucis sacrae qui te tuosque dissicet | Auctor creator omnium procul repelle invidum adversa cuncta dissices tranquilla quaeque conferas |
| a06904 H | O sacerdotum inclyta corona atque coruscus levitarum ordo clero adscito praecinamus hymnum mente benigni | Formam exempli Babilas antestis nobis tenendam dimicans impressit ne templi dei hostia pandamus callidi hostis | Hic vir virtute fidei munitus antiocenam dum regeret arcem sprebit profanum atriis a sanctis numerianum | Ilico captus sistitur tyranno insola verus Christo immolandus versutiosa abdicat asserta veram utendo | Reputans namque dogmata perversa rerum fatetur omnium auctorem celsi parentis quo aeternum prolem orbem creasse | Aris aptatur daemonum litare spernes artatur vacis catenarum colla grabatur pondere bolarum compede pede | Fit gregi pastor magnum documentum urbis monstratur veluti contemtus hinc obans defert Christo vota laudum victor insignis | Fictilem vicit ratiocinando vanas perdocens liberales artes indicit sensum potius desertum trium puerorum | Subolens sequens genetrix quos mittit agonizandos praesule cum almo quia lapati patrem et magistrum eundem dicunt | Hic quippe parens verus ut Abraham est hostia qui se tribus cum pueris obtulit sacra stipitis in aram regi polorum | Inter insontes lotis ulnis ambit sacrum altare stipiti elatus dira dum perfert vincla vel tormenta comittans docet | Simul confessi nomen trinitatis sustinent simul laceratus hictus sed capuere ab hoste tropheum dono divino | Ad perimendum postmodum producti alacres pergunt carmen praecinentes tripudi psalmi ultra quadragenum voce sonora | Tunc praesul plebem contestans affatur ita ut esset vinculis honeratus ad confundendum indicem profanum speliretur | Parevulos quoque Babilas litandos patri assignat ense verberandos quorum agonem pulchrius consummat sanguine fuso | Quique consaepti urna sepulchrali vigent perenni memoria passi sede promissas potiti in arce diademati | Bino in ipsis munere per ipsos obtines missos civitas quaesita nimium gaude glorians in Christo jubili magno | Hic obsequenda membra rediviva possident sursum animas victrices stolis indutas candidis fulgentes palmas gerentes | Inde redemptor carne de supernis ratem redempti gregis incabatem saecli in mare turbine impulsam tentationum | Dexterae tuae auxilium praebe eamque cunctis a malis defende tecum victuram vehens in supernis aevo perenni | Gloria summa Christe tibi semper simul cum patre spirituque sancto sit nunc et semper soli tibi deo trino et uno |
| h00613.1 H | Clementis festum celebratur hodie venite plebes et mirate compotem ad seclam Petri domini apostoli romane sedis tertium antestitem quem sibi Christus consecravit martyrem | Hic habitando in urbe Romulea annuntiando Jesum Christum dominum illuminavit Teudore Sisinnium dum viso Petro orans ipsa prospicit sic a Clemente baptizatus credidit | Hic praedicando Christi evangelium et convocando catervas fidelium Trajani jussu ducitur exilium trans Pontum mare in praeruptum eremum ibi peregit insigne miraculum | Aquarum venas ex abysso eduxit et satiavit sitientes incolas qui per metalla excidebant marmora et satiavit tabe siti valida pro Christi nomen portantes supplicia | Ob hoc crescente emula invidia profundum maris mergitur cum ancora ibi umatur sepulcrali camara in qua receptus extat nunc ecclesia ubi fideles confluunt per saecula | Qui cursus anni tectus aqua valida alto in mari subtus undas latitat cujus recurrens annua festivitas recedit mare fere tria milia per septem dies vias praefert fulgidas | Cujus sepulchrum velud aurum rutilat ancora colli ut argentum emicat fiunt virtutes per fideles petitas agentes deo gratias multimodas qui praestat sanctis tanta mirabilia | Te ergo clemens Martis almae supplices agonis tui celebrantes gaudia te hodie et no poscimus cum fletibus ut reis adsis succurrat habentibus hac Christe culpae careamus cum alium | Exemplo tuo veri ardoribus ad me hora attendamus lugiter optimi hora ambientes dignius mandata vitae servemus felicius ut post scio ad amemus caetibus | Ipsa rogemus verbum patris unicum et obsecremus almum quae Christum ut mundi procul auferat luctum virtutum nobis donec abundantia per quod aeternam habeamus gloriam | Sit trinitati |
| g04530 Cm | Vincenti dabo manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo sit nisi qui accipit |
| 920019 PS | In finem psalmus David | Exaudiat te dominus in die tribulationis protegat te nomen dei Jacob | Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te | Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat | Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet | Laetabimur in salutari tuo et in nomine dei nostri magnificabimur | Impleat dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae ejus | Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus | Ipsi obligati sunt et ceciderunt nos autem surreximus et erecti sumus domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te |
| 008429z.1 AlV | Sit nomen domini benedictum ex hoc et nunc et usque in saeculum |
| g01115b CmV | Sit nomen domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum |
| a01993 H | Nocte jam vulsa rutilantis astri splendor illustrat pugillum triumphos qui modo in campo cecidere fortes Gorcomiensi | Astra conscendunt deus ipse laetos excipit caeli domibus suprema luce donandos deus ipse merces factus in aevum | Plaudit et tellus celebratque sanctum martyrum nomen volitat per oras fama victorum meritosque digna laude rependit | O triumphali redimita serto martyrum Christi veneranda proles huc tuis adsis memor ac potenti nos prece salva | Sit patri virtus honor et potestas filio sit laus parilis per aevum flamini sancto resonent perenni cantica voce | Amen |
| h00527a PRLGV | Sit nomen |