Custodi me domine a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantibus iniquitatem quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non tradas animam meam
Custodi me domine a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantibus iniquitatem quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non tradas animam meam
Psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | Corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non impinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | Absorpti sunt juncti petrae judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | Sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | Quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem | Cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam