Full text:
Locutus est Moyses ad populum dicens sanctificamini et estote parati per triduo die autem tertia mane factae sunt voces fulgura et nubes obscurae super montem Sina vox tubae increpuit validae contremuit omnes populus et eduxit eos Moyses obviam deo et adstiterunt sub monte mons autem Sina fumabat totus propter quod descendisset deus super eum in igne Moyses loquebatur et deus respondebat ei miratus est autem omnis populus
Genre:
Fulltext source:
E-L ms. 8 163v
Notes:
Randel 457-05b
- Log in to post comments