h00985
|
TRN |
Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum ut plangam die hac nocte vulnera animae meae |
h00985a
|
TRNV |
Audite obsecro omnes et videte dolorem meum quia iratus est super me deus propter multitudinem iniquitatis meae |
h00985aa
|
TRNV |
Parce ergo mihi nihil sunt dies mei |
h00985ab
|
TRNV |
Quid est homo ut immaculatus sit et ut justus apparet ecce inter sanctos nemo immaculatus ex caeli non sunt mundi in conspectu ejus |
h00985ac
|
TRNV |
Quanto magis omnis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem memento quod sicut lutum feceris me et in pulverem deduces me |
h00985ad
|
TRNV |
Opera manum tuarum porrige dexteram tu quidem gressus meos dinumerasti et parcis peccatis meis |
h00985ae
|
TRNV |
Signasti quasi in saeculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam |
h00985af
|
TRNV |
Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi nunc ostendisti mihi studia eorum adversum me |
h00985ag
|
TRNV |
Quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et nunc cognovi quia super me cogitaverunt mala |
h00985ah
|
TRNV |
Tu enim qui judicas juste et probas renes et cor videam quaeso ultionem ex eis tibi enim revelavi causam meam |
h00985ai
|
TRNV |
Ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur
|
h00985aj
|
TRNV |
Vide domine et considera quoniam factus sum vilis vide afflictionem meam quia erectus est inimicus |
h00985ak
|
TRNV |
Omnes qui glorificabant meis preunt me quia viderunt ignonimiam meam |
h00985al
|
TRNV |
Aperuerunt super me ora sua inimici mei sibilaverunt et contremuerunt dixerunt devoremus eum |
h00985am
|
TRNV |
Ipse autem gemens et conversus retrorsum |
h00985an
|
TRNV |
Effundam lacrimas sicut aquam ante faciem dei mei extollam ad deum manus meas pro peccato animae meae |
h00985ao
|
TRNV |
Accingar itaque cilicio et conpargam super me cinerem luctum unigeniti faciam mihi planctum amarum coram domino |
h00985ap
|
TRNV |
Propter multitudinem iniquitatis meae quia multiplicate sunt prevaricationes silentium facite |
h00985aq
|
TRNV |
Effundam lacrimas sicut aquam ante faciem dei mei extollam ad eum manus meas pro remedio peccatorum meorum |
h00985b
|
TRNV |
Complevit furorem suum in me et effudit iram indignationis suae oppressit me amaritudine |
h00985c
|
TRNV |
Convertit in me manum suam tota die vetustam fecit pellem meam contrivit ossa mea ad gravabit con pedem meum |
h00985d
|
TRNV |
Sed et cum clamavero exclusit orationem meam |
h00985e
|
TRNV |
Deducant oculi mei lacrimas et palpebre meae fluent aquae quia vox lamentationis audita est super me |
h00985f
|
TRNV |
Propterea amare flebo angustia possedit me emarevit cor meum tenebrae stupe fecerunt me |
h00985g
|
TRNV |
Veae mihi quia defecit anima mea et sensus cordis mei turbati sunt in me |
h00985h
|
TRNV |
Ecce ego deprecabo deum et placabilis mihi erit et videbo faciem ejus in exultatione |
h00985i
|
TRNV |
Consumpta est caro mea a suppliciis abominabilis mihi panis contabuit cor meum et ossa mea emarcuerunt |
h00985j
|
TRNV |
Appropinquavit corruptioni anima mea et vita mea mortiferis miserere mei et libera me ut non descendam in perdictione |
h00985k
|
TRNV |
Erue me a corruptione et illumina luce viventium |
h00985l
|
TRNV |
Nunc ecce derident me inimici mei nunc in eorum versus sum abominantur me et faciam meam conspuere non verentur |
h00985m
|
TRNV |
Ad dextera calamitatis ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitam meam |
h00985n
|
TRNV |
Dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium |
h00985o
|
TRNV |
Quia propter in memetipso arescet anima mea et possident me dies afflictionis
|
h00985p
|
TRNV |
Nunc ecce oppressit me dolor meus et ad nihilum redacti sunt artus mei fratres mei testimonium dixerunt contra me et suscitatur falsilocus adversus animam meam |
h00985q
|
TRNV |
Aperuerunt contra me inimici mei ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt penis meis conclusit me dominus in manus impiorum |
h00985r
|
TRNV |
Circumdedit me inimicus lanceis suis convulnerabit lumbos meos effudit in terra viscera mea inruit in me quasi gigans |
h00985s
|
TRNV |
Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me |
h00985t
|
TRNV |
O vos omnes qui transitis viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus |
h00985u
|
TRNV |
Quoniam complevit dominus furorem suum in me effudit iram indignationis suae propter omnes iniquitates meas |
h00985v
|
TRNV |
Idcirco ego ipse plorans et oculus meus deducens aquam quia nox lamentationis audita est super me |
h00985w
|
TRNV |
Multi enim gemitus mei et cor meum merens |
h00985x
|
TRNV |
Peccavi quid faciam o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihi me ipsi gravis |
h00985y
|
TRNV |
Quare non tollis peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulverem dormiam et si mane me quae si eris non subsistam |
h00985z
|
TRNV |
Memento quia ventus est vita mea et non revertur ultra usquequo non paarcis mihi nec dimittis me ut glutiam salivam meam |