| 920095 PS | Canticum ipsi David quando domus aedificabatur post captivitatem cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra | Cantate domino et benedicite nomini ejus annuntiate de die in diem salutare ejus | Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus | Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | Quoniam omnes dii gentium daemonia dominus autem caelos fecit | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus | Afferte domino patriae gentium afferte domino gloriam et honorem | Afferte domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus | Adorate dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra | Dicite in gentibus quia dominus regnavit etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur judicabit populos in aequitate | Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | A facie domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua |
| h03336 VPR | Confessio et pulchritudo in conspectu domini |
| g00545c OfV | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus |
| ah54206 Sq | Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter |
| g00331 In | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus |
| g00335 Of | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus |
| h02709 ANT | Confessio et pulchritudo in conspectu dei sanctitas et magnificentia in sanctitate ejus |