| h04165 ANT | Salvos nos faciat dextera tua et exaudi nos domine deus noster |
| h04749 CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen |
| h04783 ANT | Converte nos deus salvator noster et averte iram tuam a nobis |
| 003316.1 A | Inclina domine aurem tuam et exaudi aperi oculos tuo set vide et nunc domine deus noster salvos nos fac ut sciant omnia regna terrae quia tu es deus noster |
| a01386 H | Humili praece et sincera devotione ad te clamantes Christe exaudi nos | Summus et omnipotens genitor qui cuncta creasti aeternus Christus filius atque deus nec non sanctificans dominator spiritus almus unica majestas trinaque sola dei | Virgo dei genetrix reparatrix inclyta mundi quae dominum casto corpore concipiens perpetua semper radians cum virginitate audi nos famulos virgo Maria tuos | Angelici proceres caelorum exercitus omnis aeterno semper lumine conspicuus agmine ter trino supera per sidera regno laudibus aeternum concelebrant dominum | Praeco potens praecursor ovans baptista Johannes grandaevus coetus cana caterva patrum ordo prophalis superi hymnista secreti in commune reos vocibus assiduis | Petrus cum Paulo Thomas cum Bartholomaeo et Jacobus sanctis nos relevent praecibus Andreas Mathaeus Barnabas atque Johannes Mathias Lucas Marcus et altisonus | Coetus apostolicus duodeno sidere comptus propitius cunctos protege nos famulos et quos multiplice lacerant per crimina pestes peccata absolvens fac bona cuncta sequi | Nunc Stephanus Linus Clemens Anacletus et Almus Sixtus Alexander Corneliusque pius Hippolytus Vitus Wenceslaus atque Modestus Chrisogonusque pius nos miserando juvent | Martyr Adalberte summe venerandeque praesul nobis nunc famulis auxiliare tuis nil sic perspicuum poterit vox clara referre ut decet in tali nunc patris obsequio | Hic tibi perpetuis resonant concentibus odas et praecibus sacris semper habetur honor cum laeti famuli celebrant haec festa benigni laudibus instantes nocte dieque tuis | O vos martyrio decorati in nomine Christi conspicui testes purpurei praeces qui bello invicti superastis daemonis iras conspirata manus vincere morte minas | Silvester Damasus Gregorius Ambrosiusque Hilarius Zeno Maximus atque Leo Hieronimus Proculus Caesarius Eusebiusque orent pro nostris criminibus variis | Summe dei cultor monachorum rector et abba o Benedicte sacer atque benigne pater istud caenobium coetumque tibi famulatum nostraque sanctificans cuncta tuere simul | Sancte dei Stephane pie rex et apostole noster inclite Henrice virginitate sacer rexque Ladislae vestre succurrite genti quo valeat digna scandere summa poli | Felicitas Felix Eulalia Digna Helena Petronellaque cum perpete Perpetua Agnes atque Agatha Christina Euprepia Thecla Eugenia Regula Eufemia atque bona | Virginitate chorus respledens candidularum turba puellarum integritate manens que geminis gaudens pulchrum decorata coronis laude pudicitiae martyriique simul | Omnes nunc sancti nobis succurrite lapsis et veniam cunctis ferte juvando malis nam vestris praecibus petitis quascunque rogantes annuit ipse pius nilque negat dominus | Agne dei patris qui mundi crimina tollis optatae pacis munera dona tuis Kyrie pantoncrathon ysos odisse te panthos sub aliseos ymon Christe eleison ymas |
| 006686 R | Exaudi nos deus salutaris noster |
| 004690 A | Salvator mundi salva nos qui per crucem et sanguinem redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur deus noster |
| h02197 ANT | Adjuva nos deus salvator noster et libera nos propter nomen tuum |
| a07658 A | In tribulationibus exaudi nos mitte nobis de caelo auxilium quia multa mala ciricum dederunt nos libera nos Domine Deus noster |
| h01661 ALL | Salvos nos faciat dextera tua alleluia et exaudi nos domine deus noster alleluia alleluia |