| 920095 PS | Canticum ipsi David quando domus aedificabatur post captivitatem cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra | Cantate domino et benedicite nomini ejus annuntiate de die in diem salutare ejus | Annuntiate inter gentes gloriam ejus in omnibus populis mirabilia ejus | Quoniam magnus dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos | Quoniam omnes dii gentium daemonia dominus autem caelos fecit | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus | Afferte domino patriae gentium afferte domino gloriam et honorem | Afferte domino gloriam nomini ejus tollite hostias et introite in atria ejus | Adorate dominum in atrio sancto ejus commoveatur a facie ejus universa terra | Dicite in gentibus quia dominus regnavit etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur judicabit populos in aequitate | Laetentur caeli et exsultet terra commoveatur mare et plenitudo ejus | Gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | A facie domini quia venit quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua |
| 007068 R | Laetentur caeli et exsultet terra jubilate montes laudem quia dominus noster veniet et pauperum suorum miserebitur |
| h04749 CaH | Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen |
| h00488a PSLMV | Laetentur caeli et exsultet terra |
| g00545 Of | Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem domini quoniam venit |
| h00321 VPR | Laetentur caeli et exsultet terra |
| g00558j CmV | Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem domini quoniam venit |
| a07053.Tp01 Tp | STEPHANUS plenus gratia et fortitudine | Lumine vultus tui Domine insignitus | FACIEBAT prodigia et signa magna in populo | Optatum infirmis robur cedendo catervis | SURREXERUNT autem quidam de synagoga | Viri mendacii | QUAE appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum Stephano | De Jesu qui fuit vir propheta potens in opere et sermone | ET non poterant resistere sapientiae | Implevit enim eum Dominus spiritu sapientiae et intellectus | ET spiritui qui loquebatur| Nam spiritus sanctus erat in eo | AUDIENTES autem haec | Cogitaverunt interfice eum | DISSECABANTUR cordibus suis | Quidam autem dicebat quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbam | ET stridebant dentibus in eum | Paratum ad omnia pro salvatoris nomine sustinenda | CUM autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto | Spe fruendi victoria divinitus subnixus | INTENDENS in caelum vidit gloriam Dei | Quem terra pontus aethera colunt adorant predicant | ET Iesum stantem a dextris Dei | In sede majestatis suae | ET AIT | Ecce quod cupivi jam video | ECCE video caelos apertos | Beatus homo cui caeli patebunt | ET filium hominis stantem a dextris virtutes Dei | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | EXCLAMANTES autem voce magna | Adversus eum | CONTINUERUNT aures suas | Insipientes et maligni oderunt sapientiam | ET impetum fecerunt unanimiter in eum | Viri iniqui absque misericordia | ET eicientes eum extra civitatem lapidabant | Sed stat feliciter patiens martyr et orat | ET testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus | Vas electionis futurus | ET lapidabant Stephanum invocantem et dicentem | Domine suscipe me et cum fratribus meis sim | DOMINE Iesu | Salvator mundi | SUSCIPE spiritum meum | Et perduc me ad concivium epularum tuarum | POSITIS autem genibus | Sinite me inquit caelum videre et spiritus dirigatur ad Dominum | EXCLAMAVIT voce magna dicens | Nunc dimitis Domine servum tuum in pace | DOMINE ne statuas illis hoc peccatum | Ne tua damnendo Jesu facura benione | ET cum hoc dixisset | Sanguine laureatus | OBDORMIVIT in Domino | Cum quo regnat et regnabit per omnia saecula |
| h02738a ANTV | Haec dicit dominus redemptor sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum | Reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter dominum quia fidelis est et sanctum Israel qui elegit te | Haec dicit dominus tempore placito exaudivi te et in die salutis auxiliatus sum tui | Et servavi te et dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres hereditates dissipatas | Ut diceres his qui vincti sunt exite et his qui in tenebris sunt revelamini | Super vias pascentur et in omnibus planis pascua eorum | Non esurient neque sitient et non percutiet eos aestus et sol quia miserator eorum reget eos et ad fontes aquarum portabit illos | Et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur | Ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi | Laudate caeli et exsulta terra jubilate montes laudem quia consolatus est dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur |
| 007177zf V | Laetentur caeli et exsultet terra jubilate montes laudem |