O alma trinitas deus es et unitas | Qui resides supera et cernis infima | Claudis pugillo cuncta sub coeli factura | Angelorum quoque astat tibi agmina clariflua sat beata | Cherubim atque Seraphim...
Ave spes nostra dei genetrix intacta ave illud ave per angelum accipiens ave concipiens patris splendorem benedicta ave casta sanctissima virgo solam innuptam te glorificat omnis creatura matrem...
O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia...
Benedicta es Maria laus nostra spes et domina te collaudat colit tremit trina mundi machina in tua conceptione congaudentes confove profutura largiendo nocitura amove alleluia