Benedicat dominus corda et corpora nostra et det super nos benedictionem sicut Isaac benedixit Jacob manus domini sit super vos mittat angelum suum custodem qui custodiat vos et custodiat nos in omnibus viis nostris
Saepe expugnaverunt me a juventute mea dicat nunc Israel | Saepe expugnaverunt me a juventute mea et enim non potuerunt mihi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suas | Dominus justus concidit cervices peccatorum confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion | Fiant sicut foenum aedificiorum quod priusquam evellatur exaruit | De quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit | Et non dixerunt qui praeteribant benedictio domini super vos benediximus vobis in nomine domini
Canticum graduum Saepe expugnaverunt me a juventute mea dicat nunc Israel | Saepe expugnaverunt me a juventute mea etenim non potuerunt mihi | Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores prolongaverunt iniquitatem suam | Dominus justus concidit cervices peccatorum | Confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion | Fiant sicut foenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit | De quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit | Et non dixerunt qui praeteribant benedictio domini super vos benediximus vobis in nomine domini