Alleluia locutus est dominus ad Josue dicens hodie incipiam te exaltare coram omni Israel et sacerdotes portantes archam foederis dei universae terrae quia sicut fui cum Moisen ita ero tecum...
Angelus domini locutus est pastoribus dicens ecce natus est hodie salvator mundi in civitatem David qui est Christus dominus et hoc vobis signum invenietis infantem pannis obvolutum et positum in...
Beatissimus Marcus evangelista velut athleta fortissimus ad certamen promptus gradiebatur dicens fratribus dominus meus locutus est mihi ut Alexandriam proficiscar alleluia
Longo contrito carcere filius dei dominus noster resurgens a mortuis alleluia alleluia ostendit apostolis dura clavorum signa in membris suis dicens pax vobis alleluia alleluia quia ego vici mortem...
Haec dicit dominus dabo servientibus mihi nomen novum quod benedicetur super terram et benedicent me jurantes in nomine meo et pronuntiabunt gloriam meam in civitatem sanctam Jerusalem alleluia
Locutus est dominus ad principem dicens suscitabo thronum sicut promissi tibi et non auferetur de stirpe tua qui maneat princeps in Israel tunc autem rex dedit holocausta coram deo alleluia alleluia...
Locutus est dominus discipulis suis dicens eis ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices quasi columbae alleluia alleluia