| h02768a ANTV | Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum dixi non videbo dominum dominum in terra viventium | Non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernacula pastorum | Praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me | Sperabam usque in mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea | Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum domine vim patior responde pro me | Quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae | Domine sic vivitur et in talibus est vita spiritus mei corripies me et vivificabis me | Ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret | Projecisti post tergum tuum omnia peccata mea | Quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te | Non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam | Vivens vivens confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam | Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo domini |
| 920026 PS | Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum |
| 920080 PS | In finem pro torcularibus psalmus ipsi Asaph | Exsultate deo adjutori nostro jubilate deo Jacob | Sumite psalmum et date tympanum psalterium jucundum cum cithara | Buccinate in neomenia tuba in insigni die solemnitatis vestrae | Quia praeceptum in Israel est et judicium deo Jacob | Testimonium in Joseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit | Divertit ab oneribus dorsum ejus manus ejus in cophino servierunt | In tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam contradictionis | Audi populus meus et contestabor te Israel si audieris me | Non erit in te deus recens neque adorabis deum alienum | Ego enim sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud | Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi | Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis | Si populus meus audisset me Israel si in viis meis ambulasset | Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam | Inimici domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saecula | Et cibavit eos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit eos |
| 920134 PS | Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem |
| h04482 VRS | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis almae tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderent que dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Manus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnalia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radiis solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc almae protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula | Hoc vero observandum est ut unus quisque antequam saecum lignum osculetur hanc orationem in frusae tacite dicat |
| 509504.Tp9d Tp | Sanctus Summe pater de quo mundi principia constant | Sanctus Filius omnipotens per quem patris est pie vellet | Sanctus Spiritus in quo par virtus sine fine refulget | Dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Cui pueri laudes concordi voce canebant | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis |
| g04370 Sq | Salve festa dies Jacobi veneranda trophaeo qua caelos subiit proximus illae deo | Ad domini primam vocem Jacobus Zebedaei patrem rete ratem pos posuit fidei | Omnia dimittens divino servit amore pro quo non metuit probra flagella mori | Gentiles docet hic Judaeos increpat idem fructificansque deo seminat orbe fidem | Hic genus humanum Christo submittere soli nititur indignans idola vana coli | Impugnans haereses nullius eget rationis castigat reprobos subveniendo bonis | Dum sic fructificat gladio sub Herode feritur post vitam vita perpetua fruitur | Primus apostolos hic fragili vita spoliatur et sibi pro meritis prima corona datur | Angelis Herodem Jacobi pro morte peremit quem sceleri tanto debita poena premit | Spiritus in felix sub fine tenetur amaro cujus et ante fuit vermibus esca caro | Viciscente deo poenas insontis amici Herodes poena conficitur duplici | At Jacobus gaudet carnali carcere liber quem celebrat mundus quem colit omnis Iber | huic in monte Tabor divine lux speciei sed nunc ad plenum se patefecit ei | A Jacobo levum dextrumque Joanne rogatus nunc dextrum Christus praebet utrique latus | Hic decus est terrae quam circuit ultima tetis haec est Gallaeciae proxima terra fretis | Omnibus a populis eadem se gaudet adiri pro meritis sancti jure colenda viri | Qui morbis hominum confert culpisque levamen subveniat nobis subcine cantor amen |
| AH47342 Sa | Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini | OSANNA patris sapientia per quem vivunt omnia | Cum patre qui regnas in saecula | Rutilans simplex substantia | Aequalis est cui gloria | Majestas est coaeterna | Olim qui pro nobis natus es ex Maria | Non linquens supera venisti ad infima | Reparare perditum vita hominem a morte perpetua | Tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica | Benedicte patris salvifica IN EXCELSIS |
| a02349 A | Inclytus vir Sintlas dixit ad beatum praesulem insula quam cernis vermibus plena scaturit idcirco nunquam homo in illam ausus est intrare qui respondens ait domini est terra et plenitudo ejus |
| g03512a SCRV | Alleluia stetit rex coram altare domini in conspectu universae multitudinis Israel manus autem suas elevans ad caelos et exorans dominum dixit non est similis tibi deus in caelo et in terra |