| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h01528 | ANT | Si consurrexistis cum Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera dei sedens mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo |
| h01528a | ANTV | Cantate ei canticum novum * |
| h01528b | ANTV | Exsultate deo in * |
| h01528c | ANTV | Omnes gentes * |
| 920097 PS | Psalmus ipsi David cantate domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera ejus et bracchium sanctum ejus | Notum fecit dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit justitiam suam | Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel viderunt omnes termini terrae salutare dei nostri | Jubilate deo omnis terra cantate et exsultate et psallite | Psallite domino in cithara in cithara et voce psalmi | In tubis ductilibus et voce tubae corneae jubilate in conspectu regis domini | Moveatur mare et plenitudo ejus orbis terrarum et qui habitant in eo | Flumina plaudent manu simul montes exsultabunt | A conspectu domini quoniam venit judicare terram judicabit orbem terrarum in justitia et populos in aequitate |
| 920067 PS | In finem psalmus cantici ipsi David | Exsurgat deus et dissipentur inimici ejus et fugiant qui oderunt eum a facie ejus | Sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie dei | Et justi epulentur et exsultent in conspectu dei et delectentur in laetitia | Cantate deo psalmum dicite nomini ejus iter facite ei qui ascendit super occasum dominus nomen illi exsultate in conspectu ejus turbabuntur a facie ejus | Patris orphanorum et judicis viduarum deus in loco sancto suo | Deus qui inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulcris | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransires in deserto | Terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie dei Sinai a facie dei Israel | Pluviam voluntariam segregabis deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam | Animalia tua habitabunt in ea parasti in dulcedine tua pauperi deus dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa | Rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia | Si dormiatis inter medios cleros pennae columbae deargentatae et posteriora dorsi ejus in pallore auri | Dum discernit caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon | Mons dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis | Ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo etenim dominus habitabit in finem | Currus dei decem milibus multiplex milia laetantium dominus in eis in Sina in sancto | Ascendisti in altum coepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare dominum deum | Benedictus dominus die cottidie prosperum iter faciet nobis deus salutarium nostrorum | Deus noster deus salvos faciendi et domini domini exitus mortis | Verumtamen deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundum maris | Ut intingatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso | Viderunt ingressus tuos deus ingressus dei mei regis mei qui est in sancto | Praevenerunt principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum | In ecclesiis benedicite deo domino de fontibus Israel | Ibi Benjamin adolescentulus in mentis excessu principes Juda duces eorum principes Zabulon principes Nephthali | Manda deus virtuti tuae confirma hoc deus quod operatus es in nobis | A templo tuo in Jerusalem tibi offerent reges munera | Increpa feras arundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt | Venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus ejus deo | Regna terrae cantate deo psallite domino psallite deo | Qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis | Date gloriam deo super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus | Mirabilis deus in sanctis suis deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus deus |
| h00649b ANTV | Psallite deo nostro in cithara * |
| h03528a ANTV | Exsultate deo * |
| h00239 RS | Pepercit dominus populo suo et dixit confide terram gaude et laetare quia germinaverunt campi heremi et omni lignum afferet fructum suum ficus et vinea dabunt fortitudinem suam vos autem filii Sion exsultate et laetamini in domino deo vestro quia dedit vobis pluviam matutinam et serotinam in saturitate alleluia |
| h04161b ANTV | In deo laudabo * |
| h02350b ANTV | Exsultate deo adjutori * |
| h04302a ANTV | Exsultate deo * |
| h01520b ANTV | Exsultate deo * |
| g00965.2 H | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic aceto fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux * | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis intra tendas stipite | Crux * | Sola digna tu fuisti ferre saeculi pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Crux * | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cujus hono et potestas per aeterna saecula Amen |