Sanctum autem Ambrosium ancilla dei diligebat ut angelum eo quod per illum novit divinitus filium ad illam fluctuationem ancipitem esse perductum alleluia
Dilector justitiae dominus sine dolo martyrem praevenit in benedictionibus salvatum de omni tribulatione replevit bonis domus suae bona confessione alleluia alleluia alleluia