| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h01599 | ANT | Gloria mea deus et exaltans caput meum |
| h01599.1 | ANT | Gloria mea deus et exaltans caput meum tu autem domine susceptor meus es |
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h01599 | ANT | Gloria mea deus et exaltans caput meum |
| h01599a | ANTV | Domine quod multi * |
| h01599.1 ANT | Gloria mea deus et exaltans caput meum tu autem domine susceptor meus es |
| 920003 PS | Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |
| h04270 ANT | Tu deus meus et susceptor meus gloria mea exaltans caput meum |
| h03428 ANT | Gloria mea et exaltans caput meum voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo |
| 005205 A | Tu es gloria mea tu es susceptor meus domine tu exaltans caput meum et exaudisti me de monte sancto tuo |
| h01743 ANT | Multi dicunt anime meae non est salus illi in deo ejus tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum |
| g02019b CmV | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum |
| h01704 ANT | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum |
| 007747a V | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum |
| 920044 PS | In finem pro iis qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto | Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis | Speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum | Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime | Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | Sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corda inimicorum regis | Sedes tua deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui | Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis | Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te | Filiae regum in honore tuo astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate | Audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui | Et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus deus tuus et adorabunt eum | Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis | Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbriis aureis | Circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae ejus afferentur tibi | Afferentur in laetitia et exsultatione adducentur in templum regis | Pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram | Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi |