| h02943 SNO | Salus justorum a domino est et salvavit eos alleluia alleluia |
| 602044 R | Salus autem justorum a domino (...) |
| 601431a V | Salus autem justorum a domino (...) |
| g01325 In | Salus autem justorum a domino et protector eorum est in tempore tribulationis |
| 920117 PS | Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus |
| h03593a ANTV | Salus autem justorum a domino * |
| h00846 PSLM | Salus justorum a domino et protector eorum est in tempore tribulationis et ipse adjuvabit eos |
| g03494a SCRV | Alleluia dixit Moysen ad populum bono animo estote et veniet vobis salus a domino deo et pugnavit pro vobis |
| 920036 PS | Psalmus ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem | Quoniam tamquam foenum velociter arescent et quemadmodum olera herbarum cito decident | Spera in domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis ejus | Delectare in domino et dabit tibi petitiones cordis tui | Revela domino viam tuam et spera in eo et ipse faciet | Et educet quasi lumen justitiam tuam et judicium tuum tamquam meridiem | Subditus esto domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente injustitias | Desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris | Quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem dominum ipsi hereditabunt terram | Et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum ejus et non invenies | Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis | Observabit peccator justum et stridebit super eum dentibus suis | Dominus autem irridebit eum quoniam prospicit quod veniet dies ejus | Gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut dejiciant pauperem et inopem ut trucident rectos corde | Gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus eorum confringatur | Melius est modicum justo super divitias peccatorum multas | Quoniam bracchia peccatorum conterentur confirmat autem justos dominus | Novit dominus dies immaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit | Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur | Quia peccatores peribunt inimici vero domini mox ut honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus deficient | Mutuabitur peccator et non solvet justus autem miseretur et tribuet | Quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt | Apud dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet | Cum ceciderit non collidetur quia dominus supponit manum suam | Junior fui etenim senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem | Tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit | Declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi | Quia dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur injusti punientur et semen impiorum peribit | Justi autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam | Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium | Lex dei ejus in corde ipsius et non supplantabuntur gressus ejus | Considerat peccator justum et quaerit mortificare eum | Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi | Exspecta dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis | Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani | Et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus ejus | Custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico | Injusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum interibunt | Salus autem justorum a domino et protector eorum in tempore tribulationis | Et adjuvabit eos dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo |
| h04159 ANT | Salus justorum a domino protector eorum est in die praessure adjuvabit eos dominus et liberavit eos a peccatoribus |