| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia magna opera domini exquisita in omnes voluntates ejus confessio et magnificentia opus ejus alleluia alleluia | h00584.1 | ALL |
| Alleluia Confitebor tibi domine in toto corde meo in consilio justorum et congregatione | Magna opera domini exquisita in omnes voluntates ejus | Confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi | Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus | Escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui | Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo | Ut det illis hereditatem gentium opera manuum ejus veritas et judicium | Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate | Redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen ejus | Initium sapientiae timor domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio ejus manet in saeculum saeculi | 920110 | PS |
| Magna opera domini exquisita alleluia in omnes voluntates ejus alleluia alleluia | h00584 | ALL |
| Ipsi David benedic anima mea domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus | Benedic anima mea domino et noli oblivisci omnes retributiones ejus | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas | Qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus | Qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae juventus tua | Faciens misericordias dominus et judicium omnibus injuriam patientibus | Notas fecit vias suas Moysi filiis Israel voluntates suas | Miserator et misericors dominus longanimis et multum misericors | Non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur | Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis | Quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se | Quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras | Quomodo miseretur pater filiorum misertus est dominus timentibus se | Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus | Homo sicut foenum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit | Quoniam spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum | Misericordia autem domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et justitia illius in filios filiorum | His qui servant testamentum ejus et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur | Benedicite domino omnes angeli ejus potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum ejus | Benedicite domino omnes virtutes ejus ministri ejus qui facitis voluntatem ejus | Benedicite domino omnia opera ejus in omni loco dominationis ejus benedic anima mea domino | 920102 | PS |
| Sanctis qui in terra sunt ejus mirificavit omnes voluntates meas inter alios | 004751 | A |
| Sanctis qui in terra sunt ejus mirificavit omnes voluntates meas inter illos | 006607b | V |
| Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem | 920015 | PS |