| h01484c ANTV | Gloria et honor * |
| h01105g ANTV | Gloria et honor * |
| h03139a PSLDV | Gloria et honor * |
| g00965.2 H | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Hic aceto fel arundo sputa clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur flumine | Crux * | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor lentescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis intra tendas stipite | Crux * | Sola digna tu fuisti ferre saeculi pretium atque portum praeparare nauta mundo naufrago quam sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Crux * | Gloria et honor deo usquequo altissimo uni patri filioque inclyto paraclito cujus hono et potestas per aeterna saecula Amen |
| 509504.Tp45 Tp | Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis |
| g03521c SCRV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |
| h03329 PSLD | Vidi turbam angelorum multorum in caelo dicentium voce magna dignus est qui occisus est agnus accipere fortitudinem et gloriam et honorem et omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas alleluia alleluia |
| a03399 H | O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor |
| 830309 H | Sancte dei pretiose protomartyr Stephane qui virtute caritatis circumfultus undique dominum pro inimico exorasti populo | Funde preces pro devoto tibi nunc collegio ut tuo propitiatus interventu dominus nos purgatos a peccatis jungat caeli civibus | Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cui laus est et potestas per aeterna saecula |
| a06908.1 H | Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventus omnis tentus orbis ambitu sanguinis quos mundat unda singularis victimae | Aurium claros meatus et profunda pectoris cordis intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelae substat ordo plenus omni munere nam vigent Cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu cum medenti gratia igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus format ipsa quaeque sunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis tota sanctis ferre plena sic medelam postulant | Ut ruat daemon et horror languor ulcus decidat gratia culpam sequatur et scelus clementia sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae Deum te saeculorum personet in saecula |