Dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem et omnem creaturam quae in caelo et super terram et subtus terra et quae in mari et quae in eo
Haec dicit dominus praevaricati sunt in me inimici mei et locuti sunt contra me mendacium ve illis quia cogitaverunt de me facti sunt sicut arcus dolosus propterea cadent in retia principes eorum a furore irae dei et erit subsanatio eorum in omnem terram
Canticum Psalmi ipsi David | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psallam in gloria mea | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psallam tibi in nationibus | Quia magna est super caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua | Ut liberentur dilecti tui salvum fac dextera tua et exaudi me | Deus locutus est in sancto suo exsultabo et dividam Sichimam et convallem tabernaculorum dimetiar | Meus est Galaad et meus est Manasses et Ephraim susceptio capitis mei Juda rex meus | Moab lebes spei meae in Idumaeam extendam calceamentum meum mihi alienigenae amici facti sunt | Quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumaeam | Nonne tu deus qui repulisti nos et non exibis deus in virtutibus nostris | Da nobis auxilium de tribulatione quia vana salus hominis | In deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros
Jam venit lux vera et qualis sit ipse domine nuntia nobis ille qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum deo gratias semper in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel deo gratias amplificare carmina laudis dulcis amator melodie et die lux fulgebit et fIIius dei eia