Full text:
Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est et dicetis in illa die | Ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutari ejus quia requiescet manus domini in monte isto
Genre:
Fulltext source:
GB-Lbl MSS. Add. 30851 108v
Notes:
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label
- Log in to post comments