| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea | 920068 | PS |
| Exaudi deus orationem meam cum tribulor a timore inimici libera animam meam | h02007a | ANTV |
| Exaudi deus orationem meam cum tribulor a timore inimici eripe animam meam | h03180 | ANT |
| In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus | 920053 | PS |
| In finem in carminibus intellectus David | Exaudi deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam | Intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum | A voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitates et in ira molesti erant mihi | Cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me | Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebrae | Et dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam | Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine | Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate | Praecipita domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate | Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus | Et injustitia et non defecit de plateis ejus usura et dolus | Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo | Tu vero homo unanimis dux meus et notus meus | Qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo dei ambulavimus cum consensu | Veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum | Ego autem ad deum clamavi et dominus salvabit me | Vespere et mane et meridie narrabo et annuntiabo et exaudiet vocem meam | Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum | Exaudiet deus et humiliabit illos qui est ante saecula non enim est illis commutatio et non timuerunt deum | Extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum ejus | Divisi sunt ab ira vultus ejus et appropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula | Jacta super dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem justo | Tu vero deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te domine | 920054 | PS |
| In finem in carminibus psalmus David | Cum invocarem exaudivit me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam | Filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium | Et scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum dominus exaudiet me cum clamavero ad eum | Irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris compungimini | Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in domino multi dicunt quis ostendit nobis bona | Signatum est super nos lumen vultus tui domine dedisti laetitiam in corde meo | A fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt | In pace in idipsum dormiam et requiescam | Quoniam tu domine singulariter in spe constituisti me | 920004 | PS |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam qui protexisti sanctum Georgium a conventu malignancium alleluia | a03081 | A |
| Psalmus David quando persequebatur eum Absalom filius ejus domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua exaudi me in tua justitia | Et non intres in judicium cum servo tuo quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens | Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi | Et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum | Memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar | Expandi manus meas ad te anima mea sicut terra sine aqua tibi | Velociter exaudi me domine defecit spiritus meus non avertas faciem tuam a me et similis ero descendentibus in lacum | Auditam fac mihi mane misericordiam tuam quia in te speravi notam fac mihi viam in qua ambulem quia ad te levavi animam meam | Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi | Doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam | Propter nomen tuum domine vivificabis me in aequitate tua educes de tribulatione animam meam | Et in misericordia tua disperdes inimicos meos et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum | 920142 | PS |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g01354e | CmV |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g01178c | InV |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g02209b | InV |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | 501004r | InV |
| In finem psalmus David | Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | Protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem | Quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram | Ut sagittent in occultis immaculatum | Subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos | Scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo ad cor altum | Et exaltabitur deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum | Et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos | Et timuit omnis homo et annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt | Laetabitur justus in domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde | 920063 | PS |
| In finem psalmus David canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis cum inciperent exire | Te decet hymnus deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem | Exaudi orationem meam ad te omnis caro veniet | Verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis | Beatus quem elegisti et assumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum | Mirabile in aequitate exaudi nos deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe | Praeparans montes in virtute tua accinctus potentia | Qui conturbas profundum maris sonum fluctuum ejus turbabuntur gentes | Et timebunt qui habitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis | Visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio ejus | Rivos ejus inebria multiplica genimina ejus in stillicidiis ejus laetabitur germinans | Benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate | Pinguescent speciosa deserti et exsultatione colles accingentur | Induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent | 920064 | PS |
| Cum invocarem te exaudisti me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti me miserere mihi domine et exaudi orationem meam | g00697 | Cm |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecus sevierunt inimici in martyres quid orabat vox ista corporis Christi hoc orabat ut eruerentur ba inimicis et non eos possent occidere inimici ergo exaudisti non sunt quia occisi sunt et deservit deus contritos corde servos suos et sperantes in se despexit absit quis enim invocavit dominum et derelictus est quis speravit in eum et desertus est ab eo exaudiebantur ergo et occidebantur et tamen ab inimicis eruebantur alii timentes consentiebant et vivebant et tamen ipsi absorbebantur occisi eruebantur viventes absorbebantur inde est illa vox gratulationis forsitan vivos absorbuissent nos | a08268 | L |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g02065c.1 | CmV |
| Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur | 920101 | PS |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g01294a | InV |
| Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua | 920016 | PS |
| Exaudi deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g01293a | CmV |
| Exaudi deus orationem cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g01300a | InV |
| Exaudi deus orationem cum deprecor a timore inimici eripe animam meam | g01304a | CmV |