Fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus...
Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiant aures tuae auscultans et oculi tui aperti ut...
Aula Maria dei casti titulusque pudoris porta Sion rutilis semper fundata sapphiris quae soli cunctis patuisti clausa tonanti suscipe servorum miserans pia vota tuorum
Exaudi domine deprecationem servorum tuorum et miserere populo tuo ut sciant omnes gentes quia tu es deus saeculorum miserere civitatis sanctificationis tuae domine deus noster alleluia
Exaudi domine populum tuum confitentem nomini tuo et dimitte peccata servorum tuorum et populi tui Israel et dona pluviam super terram quam dedisti patribus nostris domine deus noster
Virgo dei genetrix ex qua lux oriri dignata est aeterna intende supplicum preces servorum tuorum ut per tua sancta suffragia mereamur possidere regna caelestia