Domine probasti cor meum ante te secutus sum doctrina tua libera me manibus inimicorum meorum sanctifica me in conspectu tuo quia justus es domine et confitebor nomini tuo
Psalmus David dominus regit me et nihil mihi deerit | In loco pascuae ibi me collocavit super aquam refectionis educavit me | Animam meam convertit deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum | Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt | Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est | Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum