| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h02158 | RS | Ecce natus est nobis filius et factus est principatus super humero ejus multiplicabitur ejus imperium et regni ejus non erit finis super thronum David sedebit ut judicet illud amodo et usque in sempiternum |
| h02158a | RSV | Ecce deus noster ipse est exspectavimus eum et salvabit nos |
| 920032 PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| h04739 CaH | Domine deus meus es tu exaltabo te et confitebor nomini tuo | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua | Spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis | Et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni faciem et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est | Et dicetis in illa die ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutare ejus quia requiescet manus domini in monte isto |
| h01846a ANTV | Quoniam fecisti mirabilia et cogitationes antiquas fideles amen | Quia posuisti civitatem in tumulum urbem fortem in ruinam | Domum alienorum ut non sit civitas et in sempiternum non aedificetur | Super hoc laudabit te populus fortis civitas gentium robustarum timebit te | Quia factus es fortitudo pauperi fortitudo egeno in tribulatione sua spes a turbine umbraculum ab aestu | Spiritus enim robustorum quasi turbo inpellens parietem | Sicut aestum in siti tumultum alienorum humiliabis et quasi calore sub nube torrentem propaginem fortium marcescere facies | Et faciet dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium convivium vindemiae pinguium medullatorum vindemiae defecatae | Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam quam orditus est super omnes nationes praecipitabit mortem in sempiternum | Et auferet dominus deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terrae quia dominus locutus est et dicetis in illa die | Ecce deus noster iste est exspectavimus eum et salvavit nos | Iste dominus sustinuimus eum exsultavimus et laetabimur in salutari ejus quia requiescet manus domini in monte isto |
| 002504 A | Ecce deus noster exspectavimus eum et salvabit nos alleluia |