Ave stella matutina peccatorum medicina mundi princeps et regina virgo sola digna dici contra tela inimici clipeum pone salutis tu es titulus virtutis tu es enim virga Jesse in qua deus fecit esse Aaron amigdalum mundi tolle scandalum tu es area compluta caelesti rore imbuta sico tamen vellere tu nos in hoc carcere solare propitia dei plena gratis o sponsa dei electa esto nobis via recta ad aeterna gaudia ubi pax et gloria et nos semper aure pia dulcis exaudi Maria alleluia
SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS | Cujus in laude voce dabant pueri regem regum conlaudantes in altissimis | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Qui venisti carnem sumens ex matre pro totius mundi salute tu nos ab hoste potenter libera et exaudi cunctos famulos tuos ut possimus tibi laudes canere omnes voces indefessa | OSANNA IN EXCELSIS
Exaudi deus orationem meam cum deprecus sevierunt inimici in martyres quid orabat vox ista corporis Christi hoc orabat ut eruerentur ba inimicis et non eos possent occidere inimici ergo exaudisti non sunt quia occisi sunt et deservit deus contritos corde servos suos et sperantes in se despexit absit quis enim invocavit dominum et derelictus est quis speravit in eum et desertus est ab eo exaudiebantur ergo et occidebantur et tamen ab inimicis eruebantur alii timentes consentiebant et vivebant et tamen ipsi absorbebantur occisi eruebantur viventes absorbebantur inde est illa vox gratulationis forsitan vivos absorbuissent nos