Ingressus inimicus manu potenti percussit et morti me tradidit ego super pauperem lacrimatus sum ego sum qui praestabam mendicantibus bona et nunc reddita sunt mihi mala ingemescens discessi cum silentio obscurata est super me dies et ossa mea emarcuerunt in passione mea positus sum in medio impiorum et appensus sum in statera juxta dominus vero novit innocentiam meam
Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in absconditis semitam meam subvertir et confregit me tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam replevit et inebriabit me amaritudine comprehenderunt me inimici mei sine causam quasi avem in muscipula deduxerunt in lacu mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates eorum et judica causa animae meae defensor vitae meae