Sapientia domini intelexerunt parvuli et dixerunt ei soror nostra es prudentiam vocacerunt amicam suam alleluia et invenerunt gratiam coram deo et hominibus alleluia alleluia alleluia
Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus