Si caelum et caeli caelorum non te capiunt domine quanto magis domus ista quam aedificavimus tibi sed ad hoc tantum facta est ut respicias ad orationem servi tui et obsecrationem ejus alleluia alleluia
Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei | Peccavimus vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias et judicia quae praecepisti Mosi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Mosi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | Et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua intendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc
Quaeso domine deus caeli fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua | Fiant aures tuae auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quae ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis | Et confiteor pro peccatis filiorum in quibus peccaverunt tibi et ego domus patris mei | Peccavimus vanitatem seducti sumus et non custodivimus mandatum et cerimonias atque judicia quae praecepisti Moysi servo tuo | Memento verbi quod mandasti Moysi famulo tuo dicens | Cum transgressi fueritis ergo dispergam vos in populis | et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea | Etiam si abducti fueritis ad extrema caeli inde congregabo vos et inducam in locum quae elegi ut habitare nomen meum ibi | Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida | Obsecro domine sit auris tua attendens ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum | Et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc