| 920113 PS | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum |
| h04723 CaH | Domine audivi vocem tuam et timui consideravi opera tua et expavi | In medio duorum animalium cognosceris cum appropinquaverint anni innotescis cum advenerit tempus ostenderis | In eo cum turbabitur anima mea in ira misericordiae memoraveris | Deus a Libano veniet et sanctus de monte Obbaco et condenso | Aperuit caelos virtus ejus et laude ejus plena est terra | Splendor ejus sicut lumen erit cornua in manibus ipsius sunt | Ibi constabilita est virtus gloriae ejus et posuit caritatem firmam fortitudinis suae | Ante faciem ejus ibit verbum et exiebit in campis pedes ejus steterunt et mota est terra | Aspexit et defluxerunt gentes et confracti sunt montes vehementer liquefacte sunt colles aeternales | Itinera secularia ejus pro laboribus vidi tabernacula Etiopum expavescent tabernacula terrae Madian | Numquid in fluminibus irae tuae domine aut in fluminibus furor tuus aut in mari impetus tuus | Quoniam conscendens super aequos tuos et aequitatus tuus sanitas | Tendens et extendens arcum tuum super sceptra dicit dominus | A fluminibus scinditur terrae viderunt te et dolebunt populi | Spargis aquas in itinera dedit abyssus vocem altitudinem fantasiae suae | Elevatus est sol et luna stetit in ordine suo | In lumine jacula tua ibunt in splendoribus coruscationes armorum tuorum | In comminatione tua minaberis terram et in furore tuo deducis gentes | Existi in salutem populi tui ut salvos facias Christos tuos |
| 920032 PS | Psalmus David exsultate justi in domino rectos decet collaudatio | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | Cantate ei canticum novum bene psallite ei in vociferatione | Quia rectum est verbum domini et omnia opera ejus in fide | Diligit misericordiam et judicium misericordia domini plena est terra | Verbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris ejus omnis virtus eorum | Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos | Timeat dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem | Quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum | Consilium autem domini in aeternum manet cogitationes cordis ejus in generatione et generationem | Beata gens cujus est dominus deus ejus populus quem elegit in hereditatem sibi | De caelo respexit dominus vidit omnes filios hominum | De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram | Qui finxit sigillatim corda eorum qui intellegit omnia opera eorum | Non salvatur rex per multam virtutem et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae | Fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur | Ecce oculi domini super metuentes eum et in eis qui sperant super misericordia ejus | Ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame | Anima nostra sustinet dominum quoniam adjutor et protector noster est | Quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto ejus speravimus | Fiat misericordia tua domine super nos quemadmodum speravimus in te |
| h02884a ANTV | In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum | Et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo nomen judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te |
| h04333a ANTV | Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domini absque te tantum in te recordemur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti et perdidisti omnem memoriam eorum | Indulsisti genti domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Sicut quae concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua domine | Concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae | Vivent mortui tui interfecti mei resurgent | Expergiscimini et laudate dominum qui habitatis in pulverem quia ros lucis ros tuum et terram gigantum detrahes in ruinam | Vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio |
| h02594 RS | Ut quid repulisti nos deus in finem iratus et furor tuus super oves gregis tuae memento congregationis tuae domine quam creasti ab initio |
| h04727 CaH | Domine dabis pacem nobis omnia enim opera nostra operatus es in nobis | Domine deus noster possiderunt nos domine absque te tantum in te recordaremur nominis tui | Morientes non vivant gigantes non resurgant | Propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum | Indulsisti genti domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae | Domine in angustia requisierunt te in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Sicut qui concipit cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis sic facti sumus a facie tua domine | Concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum | Salutem non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terrae | Vivent mortui tui interfecti mei resurgent | Expergiscimini et laudate dominum qui habitatis in pulverem quia ros lucis ros tuum et terram gigantum detrahes in ruinam | Vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te abscondere modicum ad momentum donec transeat indignatio |
| 920084 PS | In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos |
| ah50187 H | Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adjuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis majestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus ejus et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus |
| h04738 CaH | Domine deus patrum nostrorum tu es deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium | In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu domine deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames | Stabimus coram te domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo non judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te |