| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h02621 | RS | Virtus nostra domino esto firmamentum infirmis esto refugium et liberator oppressis |
| h02621a | RSV | Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis |
| h02621b | RSV | Erans bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis |
| h02621c | RSV | Infirmorum adjutor captivorum redemptor disperantium consolator |
| a07512 Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
| h02113 RS | Domine miserere nobis te enim exspectavimus tota die esto bracchium nostrum in fortitudine et salus nostra in tempore tribulationis |
| 002359 A | Domine miserere nostri te exspectavimus esto bracchium nostrum in fortitudine et salus nostra in tempore tribulationis domine deus noster |
| h04734 CaH | Domine miserere nostri te enim exspectavimus | Esto bracchium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi ab exspectatione tuae dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est dominus quoniam habitavit in excelso | Implevit Sion judicio et justitia et erit fides in temporibus tuis | Divitiae salutis sapientiae et scientiae timor domini ipse thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terrae confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussas est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit dominus nunc exaltabor nunc sublimabor |
| h02891a ANTV | Esto bracchium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi ab exspectatione tuae dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia et erit fides in temporibus tuis | Divitiae salutis sapientiae et scientiae timor domini ipse thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terrae confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit dominus nunc exaltabor nunc sublevabor |