Convertere domine aliquantulum et deprecare super servos tuos pro diebus et annis in quibus vidimus mala respice in servos tuos et in opera tua et sit splendor domini dei nostri super nos et dirige nos
Oratio Moysi hominis dei domine refugium factus es nobis a generatione in generationem | Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es deus | Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum | Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte | Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt | Mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat | Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in illuminatione vultus tui | Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabuntur | Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur | Quis novit potestatem irae tuae | Et prae timore tuo iram tuam dinumerare dexteram tuam sic notam fac et eruditos corde in sapientia | Convertere domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos | Repleti sumus mane misericordia tua et exsultavimus et delectati sumus omnibus diebus nostris | Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala | Respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum | Et sit splendor domini dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige
Puerorum caterva jubilando voce sonora offerat praeconia Christo eia Kyrieleison | Sanctorum in honore innocentum quorum hodie concelebrat devote festum de morte Kyrie | Puritate animi festinans eos imitari quoniam sunt beati corde nitidi Kyrie | Hos Herodes latro pessimus frendens ut leo mandavit omnis dari leto pro virginis filio nato in mundo Christeleison | Timens ejus ortu sceptrum quo regnarat diu amittere cum principatu cujus excelsa manu erat inflatus Christe | Ergo ad vulnera sacra trahuntur pignora matres dant voces ad aethera ferientes tristia pugnis pectora Christe | Nunc o kyrie juste et rex pie servos canentes respice et horum quos laudamus prece nobis gratiae tuae lumen infunde Kyrieleison | Quo celsa poli complacentes tibi cum fructu operis boni mereamur scandere puri de hostis nequissimi fauce erepti Kyrie | Ubi cum claro angelorum choro laudemus te corde toto in laudationis jubilo et vocis tripudio fantes eleison Kyrie