| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h02754 | ANT | Convertere Israel ad dominum deum tuum propter quod infirmatus es in iniquitatibus tuis colligite ad vos multos et convertemini ad dominum deum vestrum dicite illi adorantes potens es dimittere peccata nostra |
| h02754a | ANTV | Peccavimus cum patribus * |
| h02754b | ANTV | Attende popule meus * |
| h02754c | ANTV | Attendite ad me * |
| a07050 L | Audite me insulae et attendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor [...] | Et nunc dicit Dominus qui formans me ex utero servum sibi [ ... ] Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae [....] Reges videbunt et consurgent principes | Et adorabunt propter Dominum Deum tuum | Et sanctum Israel qui elegit te |
| h04683 CaH | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu exsiccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus |
| h00645 ANT | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite quia judicium meum in luce populorum apparebit |
| a07050.Tp01 Tp | Lectio Isaias prophetae Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | Haec dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | Audite insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | Et posuit os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sunt tutissimus ires | Et posuit me sicut sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | Servus meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | Et nunc haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | Dedi te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | Reges videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | Et adorabunt Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | Et sanctum Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor est praecantis |
| h02076a RSV | Attendite ad me populus meus et tribus mea me audite |
| h03772a ANTV | Attendite ad me popule meus et tribus mea me audite | Quia judicium meum in luce populorum requiescet | Prope est justus meus et egressus est salvator meus et bracchia meum populos judicabunt | Me enim insulae expectabunt et bracchium meum sustinebunt | Levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum | Quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum atteretur et habitatores ejus sicut haec interibunt | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea non deficiet | Audite me qui scitis justum populum lex mea in corde eorum | Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis | Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut lanam sic devorabit eos tinea | Salus autem mea in sempiternum erit et justitia mea in generatione generatione | Consurge consurge induere fortitudinem bracchium domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum | Numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem | Numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis | Qui posuisti profundum maris viam ut transirent liberati | Et nunc qui redempti sunt a domino convertentur et venient in Sion laudante et laetitia sempiterna super capita eorum | Gaudium et laetitiam obtinebunt fugiet dolor et gemitus | Ego ego ipso et consolabor vos ait dominus |
| ah49404 Tp | Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis |