Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria | Hujus festum celebrantes gaudeant per saecula | Et coronet eos Christus post vitae curricula
Canticum graduum Beati omnes qui timent dominum qui ambulant in viis ejus | Labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit | Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae | Ecce sic benedicetur homo qui timet dominum | Benedicat tibi dominus ex Sion et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae | Et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel
Beati estis sancti dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum et perfrui aeternae claritatis gloriam ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad dominum Jesum Christum
Beati estis sancti dei omnes qui meruistis consortes fieri caelestium virtutum et perfrui claritatis gloria ideoque precamur ut memores nostri intercedere dignemini pro nobis ad dominum deum nostrum