| h02463a ANTV | Deus deorum dominus locutus est et vocavit terram |
| h03126a ANTV | Deus deorum dominus locutus est et vocavit terram |
| g02006 InV | Deus deorum dominus locutus est et vocavit terram |
| g03400 Al | Alleluia Deus deorum dominus locutus est et vocavit terram |
| g01718a InV | Deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum |
| 920049 PS | Psalmus Asaph deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum | Ex Sion species decoris ejus | Deus manifeste veniet deus noster et non silebit ignis in conspectu ejus exardescet et in circuitu ejus tempestas valida | Advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum | Congregate illi sanctos ejus qui ordinant testamentum ejus super sacrificia | Et annuntiabunt caeli justitiam ejus quoniam deus judex est | Audi populus meus et loquar Israel et testificabor tibi deus deus tuus ego sum | Non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper | Non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos | Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum jumenta in montibus et boves | Cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est | Si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus | Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo | Immola deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua | Et invoca me in die tribulationis eruam te et honorificabis me | Peccatori autem dixit deus quare tu enarras justitias meas et assumis testamentum meum per os tuum | Tu vero odisti disciplinam et projecisti sermones meos retrorsum | Si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas | Os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos | Sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum | Haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam | Intelligite haec qui obliviscimini deum nequando rapiat et non sit qui eripiat | Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quo ostendam illi salutare dei |
| g02728a CmV | Deus deorum dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum |
| h04689 CaH | Haec dicit dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus | Rachel plorans filios suos et nolentis consolari super eos quia non sunt | Haec dicit dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait dominus | Et revertentur de terra inimici et est spes novissimis tuis ait dominus | Et revertentur filii ad terminos suos | Audiens audivi Ephraim transmigrantem | Castigasti me et eruditus sum quasi juvenculus indomitus | Converte me et revertar quia tu dominus deus meus | Postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum | Confusus sum et erubui quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae | Si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor ejus | Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor ejus ait dominus | Statue tibi speculum pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti | Revertere virgo Israel revertere ad civitates tuas istas | Usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit dominus novum super terram femina circumdabit virum |
| h02413a ANTV | Rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra et germinet salvatorem et justitia oriatur simul | Ego dominus creavi eum | Vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae | Numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est | Vae qui dicit patri quid generas et mulieri quid parturis | Haec dicit dominus sanctus Israel plastes ejus | Ventura interrogate me super filios meos et super opus manuum mearum mandata mihi | Ego feci terram et hominem super eam creavi ego | Manus meae tetenderunt caelos et omni militiae eorum mandavi | Ego suscitabo eum ad justitiam et omnes vias ejus dirigam | Ipse aedificavit civitatem meam et captivitatem meam dimittet | Non in pretio neque in muneribus dicit dominus deus exercituum | Haec dicit dominus labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim | Viri sublimes ad te transibunt et tui erunt post te ambulabunt vincti manibus pergent et te adorabunt teque depraecabuntur | Tantum in te est deus et non est absque te deus | Vere tu es deus absconditus deus Israhel salvator | Confusi sunt et erubuerunt simul omnes abierunt in confusione fabricatores errorum Israhel salvatus est in domino salute aeterna | Non confundemini et non erubescetis usque in saeculum saeculi | Quia haec dicit dominus creans caelos ipse deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus | Non in vanum creavit eam sed ut habitetur formavit eam | Ego dominus et non est alius non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso | Non dixi semini Jacob frustra quaeritis me | Ego dominus loquens justitiam et adnuntians rectam | Congregamini et venite accedite simul qui salvati estis ex gentibus | Nescierunt qui levant lignum sculpturae suae et rogant deum non salvantem | Annuntiate et venite et consiliamini simul quis auditum fecit hoc ab initio ex tunc praedixit illud | Numquid non ego dominus et non est ultra deus absque me deus justus et salvans non est praeter me | Convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terrae quia ego deus et non est alius | In memet ipso juravi egredietur de ore meo justitiae verbum et non revertetur | Quia mihi curvabit omnia genu et juravit omnis lingua | Ergo in domino dicent meae sunt justitiae et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei | In domino justificabitur et laudabitur omne semen Israel |
| 920088 PS | Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat |