| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| h02816 | ANT | Deus deus meus respice in me et ne derelinquas me quia tribulatio proxima est et non est qui adjuvet |
| h02816a | ANTV | Longe a salute mea verba delictorum meorum |
| h02816b | ANTV | Tu autem in sancto * |
| h02816c | ANTV | Eripe me a framea * |
| h02816d | ANTV | Libera me de ore * |
| h03735c ANTV | Tu autem in sancto habitas laus Israel |
| g02840 Gl | Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| a07239 H | Christe immense dominator sancte custodi plebem quam tu redemisti sanguine sacro tuo pretioso ipse salvasti | Claritas fulgit dominusque fecit in Bethania ad Lazarum venit quem suscitavit et gloriam suam manifestavit | Maria autem domi retenta quem exspectabat pietas immensa illi occurrit et annuntiabit sororque Martha | Magister adest occurrunt sorores et lacrimantes Christum confitentes sic meruerunt ut viderent fratrem suum resurgentem | Ad monumentum exclamabat Jesus Lazare veni dominusque tecum ille surrexit et omnis caterva ibi convertit | In Samaria ut homo sitivit et mulieri peccata dimisit caecus enim natus lumen magnum vidit in Siloe | In Samaria fecit confitentes in Bethania Lazarum surgentem surdos audientes et mutos loquentes quos visitavit | Gloria patri trino sempiterno gloria Christo spirituique sancto praedicet trinum pia voce nomen omne per aevum | Amen |
| a06909 H | Plebs omnis sancta conventus ecclesiae primitiarum deferentes munera in loco sancto quem elegit dominus in novitate ambulemus gratiae illuminati corpus et spiritum | Hujus diei clara sit sollemnitas sic feriata gaudiis sollemnibus qui sanctum habent spiritum paraclitum regni caelestis innovati gratia accipiamus munera caelestia | Absit a nobis daemonum collegio ille qui olim occaecavit populum diei hujus nesciens miseria communionis sequestrati gratia sanati quoque vera dei gratia | Te autem almae poscimus omnipotens ut lumen verum tribuas fidelibus ne occaecati vadant in deterius hujus diei nesciens miseria quae sanctitatis tanta crevit gratia | Hinc advocati omnes hinc in crastina accipiamus sanctaque misteria recedant doli animae et corporis ut lumen verum luceat in cordibus te protegente conservemus saepius | Oremus quoque domini clementia ut mittat nobis sanctum adjutorium illum de caelis angelorum agmina illuminata corda innocentia in novitate ambulemus gratia | Occurat nobis Michael archangelus ille caelestis angelorum agmina ut bonis semper innovati sensibus tenebrae cordis auferantur ocius lumenque verum luceat in cordibus | Hujus catervae multitudo populi sanctificentur a supernis sedibus ut per multorurn temporum curricula possint explere sancta sacrificia hujus diei primitiva gratia | Tu trinitatis sempiterna gloria honor quaesumus et potestas indita quae trinitas pater patrisque filius cum spiritu unus deus substantia per cuncta regnat saeculorum saecula | Amen |
| 920003 PS | Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |
| 920021 PS | In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus |
| 920101 PS | Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur |
| g00848c.1 TcV | Tu autem in sancto habitas laus Israel in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos |
| 850111 L | Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est caelum | Et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est | Tu es filius meus dilectus in te complacui mihi | Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph | Qui fuit Heli | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Melchi | Qui fuit Janne | Qui fuit Joseph | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Amos | Qui fuit Nahum | Qui fuit Hesli | Qui fuit Nagge | Qui fuit Mahath | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Semei | Qui fuit Joseph | Qui fuit Juda | Qui fuit Joanna | Qui fuit Resa | Qui fuit Zorobabel | Qui fuit Salatheil | Qui fuit Neri | Qui fuit Melchi | Qui fuit Addi | Qui fuit Cosan | Qui fuit Elmadan | Qui fuit Her | Qui fuit Jesu | Qui fuit Eliezer | Qui fuit Jorim | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Simeon | Qui fuit Juda | Qui fuit Joseph | Qui fuit Jona | Qui fuit Eliakim | Qui fuit Melea | Qui fuit Menna | Qui fuit Mathatha | Qui fuit Natham | Qui fuit David | Qui fuit Jesse | Qui fuit Obed | Qui fuit Booz | Qui fuit Salmon | Qui fuit Naasson | Qui fuit Aminadab | Qui fuit Aram | Qui fuit Esron | Qui fuit Phares | Qui fuit Judae | Qui fuit Jacob | Qui fuit Isaac | Qui fuit Abrahae | Qui fuit Thare | Qui fuit Nachor | Qui fuit Sarug | Qui fuit Ragau | Qui fuit Phaleg | Qui fuit Heber | Qui fuit Sale | Qui fuit Cainan | Qui fuit Arphaxad | Qui fuit Sem | Qui fuit Noe | Qui fuit Lamech | Qui fuit Methusale | Qui fuit Henoch | Qui fuit Jared | Qui fuit Malaleel | Qui fuit Cainan | Qui fuit Henos | Qui fuit Seth | Qui fuit Adam | Qui fuit dei | Jesus autem plenus spiritu sancto regressus est a Jordane |
| 920088 PS | Intellectus Ethan Ezrahitae | Misericordias domini in aeternum cantabo in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo | Quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis | Disposui testamentum electis meis juravi David servo meo | Usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam | Confitebuntur caeli mirabilia tua domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum | Quoniam quis in nubibus aequabitur domino similis erit deo in filiis dei | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt | Domine deus virtutum quis similis tibi potens es domine et veritas tua in circuitu tuo | Tu dominaris potestati maris motum autem fluctuum ejus tu mitigas | Tu humiliasti sicut vulneratum superbum in bracchio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos | Tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem ejus tu fundasti | Aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt | Tuum bracchium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua | Justitia et judicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam | Beatus populus qui scit jubilationem domine in lumine vultus tui ambulabunt | Et in nomine tuo exsultabunt tota die et in justitia tua exaltabuntur | Quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum | Quia domini est assumptio nostra et sancti Israel regis nostri | Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adjutorium in potente et exaltavi electum de plebe mea | Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum | Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum | Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei | Et concidam a facie ipsius inimicos ejus et odientes eum in fugam convertam | Et veritas mea et misericordia mea cum ipso t ine nomine meo exaltabitur cornu ejus | Et ponam in mari manum ejus et in fluminibus dexteram ejus | Ipse invocabit me pater meus es tu deus meus et susceptor salutis meae | Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae | In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi | Et ponam in saeculum saeculi semen ejus et thronum ejus sicut dies caeli | Si autem dereliquerint filii ejus legem meam et in judiciis meis non ambulaverint | Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint | Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum | Misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea | Neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita | Semel juravi in sancto meo si David mentiar | Semen ejus in aeternum manebit et thronus ejus sicut sol in conspectu meo | Et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | Tu vero repulisti et despexisti distulisti christum tuum | Evertisti testamentum servi tui profanasti in terra sanctuarium ejus | Destruxisti omnes sepes ejus posuisti firmamentum ejus formidinem | Diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est opprobrium vicinis suis | Exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos ejus | Avertisti adjutorium gladii ejus et non es auxiliatus ei in bello | Destruxisti eum ab emundatione et sedem ejus in terram collisisti | Minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione | Usquequo domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua | Memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum | Quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi | Ubi sunt misericordiae tuae antiquae domine sicut jurasti David in veritate tua | Memor esto domine opprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium | Quod exprobraverunt inimici tui domine quod exprobraverunt commutationem christi tui | Benedictus dominus in aeternum | Fiat fiat |