Genre: 
Full text: 
In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum | Et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo nomen judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te
Fulltext source: 
GB-Lbl MSS. Add. 30851 108v
Notes: 
This is a canticle used as a verse for the antiphon that precedes it. We follow Randel, Index, in cataloguing it as an antiphon verse (ANTV) because several manuscripts label it as VR or have it directly after the antiphon including no further genre label