| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| In te domine speravi * | h02662a | ANTV |
| Deus in te speravi domine * | h03347b | ANTV |
| Quoniam domine in te speravi * | h03740b | ANTV |
| Domine deus meus in te speravi * | h01057a | ALLV |
| In te domine speravi * | h01518b | ANTV |
| In te domine speravi * | h01557b | ANTV |
| In te domine speravi * | h02690b | ANTV |
| Domine deus meus in te * | h02005a | ANTV |
| Ego vero in te speravi domine * | h03549b | ANTV |
| Domine deus meus in te speravi * | h02882a | ANTV |
| In te domine speravi * | h03525a | ANTV |
| Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | 006182 | R |
| Domine miserere nobis te enim exspectavimus tota die esto bracchium nostrum in fortitudine et salus nostra in tempore tribulationis | h02113 | RS |
| Domine ne in ira * | h02391a | ANTV |
| Urbs fortitudinis nostrae Sion salvator ponetur in ea murus et antemurale | Aperite portas ingreditur gens justa custodiens veritatem vetus error abiit | Servabis pacem pacem quia in te speravimus | Sperastis in domino in saeculis aeternis in domino deo forti in perpetuum | Quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem humiliabit | Humiliabit eam usque ad terram detrahet eam usque ad pulverem | Conculcavit eam pes pedes pauperis gressus egenorum | Semita justi recta est rectus callis justi ad ambulandum | Et in semita judiciorum tuorum domine sustinuimus te | Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae | Anima mea desideravit te in nocte sed et spiritus meos in praecordiis meis de mane vigilabo ad te | Cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis | Misereamur impio et non discet justitiam | In terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam domini | Domine exaltetur manus tua et non videant | Videant et confundantur zelantes populi et ignis hostes tuos devoret | h02394a | ANTV |
| Beatus vir cujus est auxilium abs te domine ascensum tuum in corde ejus disposuisti, ambulavit de virtute in virtute | h01494 | ANT |
| Oro domine ut fiat spiritus tuus duplex in me at ille si videris quando tollar a te erit quod petisti | 006713a | V |
| Aurora lucis rutilat caelum laudibus intonat mundus exsultat jubilat gemens infernus ululat | Cum rex ille fortissimus mortis confractis viribus pedes conculcans tartaro solvit a poenas miseros | Ille qui clausus lapidem custoditur sub militer triumphans pompa nobile victor surgit de funere | Solutis jam gemitibus et inferni doloribus quia surrexit dominus resplendens clamat angelus | Tristis erant apostoli de necem sui domini qui poena mortis crudeli sebi damnarant impii | Sermone blando angelus predixit mulieribus in Galilea dominus videndus est quantocius | Ille dum pergunt conciter apostoli hoc dicere videntes eum vivere obsculant pedes domini | Quo agnita discipuli in Galilea prosperent pergunt videre faciem desidera te domini | Claro paschalis gaudium sol mundum nitens radio cum Christo jam apostoli visum cernunt corporeo | Ostensa sibi vulnera in Christi carne fulgida resurrexisse dominum voce fatentur publica | Rex Christe clementissime tu corda nostra posside ut tibi laudes debitas reddamus omni tempore | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis unacum sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen | 008271.2 | H |
| Christus est virtus patris sapientia cunctos qui replet spiritalis gratia ut prosint probe digerere normula et proximorum illustrare opaca ut digne queant fruere caelestia | Ipsius dono perflatus egregius olim hic vates nomine Hieronimus omnibus notus doctrinarum fontibus cunctos irrigans ex almis dogmatibus ut sol resplendet in ortu ignicomus | Hic procul cuncta saeculi negotia praecalcans pede velud spurcissima dedecorosa respuitque rescula habens inopum egenaque viscera sibi aeterna adquirens stipendia | Hic quoque vitam appetit monasticam et sese valde strinxit a regula parentes domos omittens et patria Bethlem invenit rura beatissima in qua peregit consummata opera | Cum esset fervens calensque ingenio gentiliumque summo cum studio pro elegante lepore prosatico opus polorum reconderet animo tali meretur corrigi oraculo | Nam ecce morbus invadit corpusculum | Jamque reclinis dolore in ferculo ex more quippe funerum vulgalium obsequiorum tantum ut spiritum redderet polo et membra in tumulo | Reconderetur repetens et concito alta penetrans ducitur in spiritu sistitur nempe principi aethereo cui adstabant miliarum legio exercitatum illi absque numero | Mox tonans verba feriendo conquerit Christique servum mox ut esse comperit non ita verbis ut testatur asserit cordis thesaurum judicando aperit tullianumque veraciter protulit | Verbera jubet per membris inducere corpore tensum flagella ingerere propere lingua ululato gemere coepit testare si umquam hunc legere ausus fuero te negavi domine | Tunc angelorum adstantium milia supplici prece flexu orat genua ut tribuatur postulanti venia sicque reversus dissicata corpora cunctis ostendit ut gesta veracia | Haec probaretur non falsa somnifera de quibus sepe illudimur ipprobra sicque correctus a divina gloria ambit praecelsa caeleste deifica nec sibi affectat ultra mundialia | Tanto doctrine fulget exhinc lumine tanto corusco jubar pollet floridae instineta ut suo rutilet splendide plebs Christi est redempti a sanguine ipsius dono reficis nos agie | Tu noster insplendor tu nobisque destina per te clarescit ubique ecclesia tu proeliator catholica aries ingens fortis es in dogmata haereticum dextruens maceria | Te invidorum insequitur actio te criminatur stultorum factio tibique cedit falsa cometatio minimae valens lubrica intentio frivola quia revertir in nihilo | Tibi resistens probatur haereticus moxque relectus deputatur inscius annuens tibi quisquis hic catholicus noscitur fore confestim in actibus ideonus probus doctrinusque profluus | Tutare plebem hac sanctis suffragibus corda perlustra ex caelicis donibus ut solidata in pacis dogmatibus floreant vergo fecundi in fructibus adsistat cuncti in supernis sedibus | Praesta tu pater deus clementissime unus cum prole simul cum spiritum sancto qui cuncta gubernans imperio jugiter semper per aevi spatio per infinito saeculorum numero | a06858 | H |
| Deus quis similis tibi ne taceas neque compescaris deus | Quoniam ecce inimici tui domine sonuerunt et qui oderunt levaverunt caput | In plebem tuam adversum te cogitaverunt consilium cogitaverunt adversus sanctos tuos | Dixerunt venite disperdamus eos de gente et non memoretur nomen Israel amplius | Quoniam cogitaverunt consilium in unum adversum te testamentum disposuerunt | Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae Moab et Agareni | Gebal et Ammon et Amalec alienigenae cum habitantibus Tyrum | Etenim Assur simul venit cum illis facti sunt in susceptione filiis Loth | Fac illis deus sicut Madian et Sisarae sicut Jabin in torrente Cisson | Disperierunt in Endor facti sunt sicut stercus terrae | Pone principes eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum qui dixerunt hereditatem possideamus nobis sanctuarium dei | Deus meus pone illos ut rotam et sicut stipulam ante faciem venti | Sicut ignis qui comburet silvam velut sicut flamma comburens montes ita persequeris eos in tempestate tua et in ira tua conturbabis eos | Imple facies eorum ignominia et quaerant nomen tuum domine | Confundantur et turbetur in saeculum saeculi et revereantur et pereant in aeternum et in saeculum saeculi | Et cognoscant quia nomen tibi dominus tu solus altissimus super omnem terram | h02698a | ANTV |
| Diligam te domine * | h02826a | ANTV |
| Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen | a07039 | H |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosum nomen tuum in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terrarum | h04693 | CaH |
| Diligam te domine virtus mea dominus firmamentum * | h03182a | ANTV |
| Concluserunt me aquae in medio mari et tempestas dimersit me alleluia clamavi ad te domine et sanasti me alleluia alleluia ¡ | h03216 | PSLD |
| Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | h00867 | CLM |
| Deprecamus te domine in omni misericordia tua ut auferatur furor tuus a civitate tua et de domo sancta tua quoniam peccavimus | 002151.1 | A |
| Qua discipulos Christe tuos roboras | Laudamus te | Cujus nominis praeco vir iste micat | Benedicimus te | A quo nobis desuper gratia veniat |Adoramus te |Spretis idolis quem Iohannes colere credulus edocuit | Glorificamus te | Utpote regem gloriae in quo dilectores honoris tui gloriantur| Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam | Qui omnia gratis donas nullius praeventus obsequio | Domine Deus rex caelestis Deus pater omnipotens Domine fili unigenite Iesu Christe Domine Deus agnus Dei filius patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Qui peccatoribus promisisti aurem praebiturum conversis | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis Quoniam tu solus sanctus tu solus Dominus Tu solus altissimus Iesu Christe Cum sancto spiritu in gloria Dei patris Amen | ah47204 | Tp |
| Apparuit Christus Pantaleoni in similitudine Hermolai presbyteri dicens serve bone gaude quia confortabo te beatus quem elegisti domine | a07536 | A |
| Domine Jesu Christe magister bone suscipe spiritum meum in pace quia jam tempus est ut veniam desiderans te videre | 002352 | A |
| Tu dixisti domine credentem in te post mortem vivere posse idcirco audi domine ne pereat clamans ad te | 007091zbb | V |
| Appropinquet oratio mea in conspectu tuo domine intret postulatio mea coram te secundum verbum tuum vivifica me | h01072 | ALL |
| Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | 830070:02 | HV |
| Alleluia domine salvum fac regem et exaudi nos in quacumque die invocaverimus te alleluia | h00029 | PRLG |
| In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur domine a te et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeat tibi domine deus | 003288 | A |
| Et applicabuntur gentes multae ad dominum in illa die et erunt mihi in populum | Et habitabo in medio tui et scies quia dominus exercituum misit me ad te | Et possidebit dominus Judam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Jerusalem | Sileat omnis caro afacie domine quia consurrexit de habitaculo sancto suo | h03642a | ANTV |
| Et nunc sequimur in toto corde et timemus te et quaerimus faciem tuam domine ne confundas nos sed fac nobis juxta mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | a07988 | Va |
| Laetentur omnes qui sperant in te domine in aeternum exsultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum | 003569 | A |
| Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus | g00523.1 | H |
| Confitebor tibi domine in toto * | h03702a | ANTV |
| Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum | 920026 | PS |
| In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret | Eripe me de inimicis mei deus meus et ab insurgentibus in me libera me | Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me | Quia ecce coeperunt animam meam irruerunt in me fortes | Neque iniquitas mea neque peccatum meum domine sine iniquitate cucurri et direxi | Exsurge in occursum meum et vide et tu domine deus virtutum deus Israel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit | Et tu domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes | Fortitudinem meam ad te custodiam quia deus susceptor meus es | Deus meus misericordia ejus praeveniet me | Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus domine | Delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et comprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio annuntiabuntur | In consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia deus dominabitur Jacob et finium terrae | Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem | Ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt | Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae | Adjutor meus tibi psallam quia deus susceptor meus es deus meus misericordia mea | 920058 | PS |
| Ne obturaveris aurem tuam ad orationem meam in auxilium mihi accessisti domine in die qua invocavi te dixisti ne timeas | h03751 | ANT |
| Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem et cena facta surrexit linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum venit ad Petrum dicit ei Simon non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Jesus si non lavero te non habebis partem mecum domine non solum pedes sed manus et caput vos vocans me domine et magister et benedictus et vos debetis alter alterius lavare pedes | 200317 | A |
| Qui salvos facis rectos corde cujus nomen admirabile de porta mortis nos erue quia confidimus in te domine | 004494 | A |
| Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | g01145b.1 | InV |
| Gaude Jerusalem superna in qua dulce jubilat virginum chorea nova agno cantica resultat in gloria quarum incerventu quae sumus non flebiles no exules te gloriosum te intrabilem in sanctis tuis laudantes conserva domine | 201902 | A |
| Domine deus meus in te speravi libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me | g00718 | Cm |
| Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | 006026 | R |
| Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo deus patri meo David quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audi et preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudias orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui domine deus induantur justitiam | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui | h04223a | ANTV |
| Conserva me domine quoniam speravi in te dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | g00770c | CmV |
| In te enim inimicos * | h04278a | ANTV |
| Conserva domine in ea timentes te pusillos cum majoribus | 006235zb | V |
| Ad te domine clamabo deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum | g02020b | InV |
| In Jerusalem tuae virtutes et laudes tuae sunt domine et merito te celebres nostrae canant voces qui nos et debitos honores tibi referre possimus redemisti in Jerusalem | g00781.Tp1 | Tp |
| Parce domine quia tua sunt omnia qui animas amas bonus enim dominus es in omnibus propter quod omnes qui ex errant partibus corripis et de his quibus peccant ammones et alloqueris ut delema malitia credant in te domine | h02432 | RS |
| Sperantes in te domine gratia tua praetexit ideoque te caelestem sponsum laudant ac secuntur laetantes et exultantes in paradisi gaudiis | 206207 | A |
| Alleluia laudabo te domine semper in diebus vitae meae alleluia quoniam te laudat omnis virtus caelorum alleluia in omnia saecula saeculorum alleluia alleluia | h00314 | RS |
| Dignare domine die isto sine peccato nos custodire et visitare qui fuisti dignatus visitare infernum et illi qui in tenebris tenebantur per te domine lucem magnam viderunt veni require servos tuos cum gaudio psallentes tibi ut non inveniantur cum his qui ab initio peccant memento domine Jesu quae locutus es et dixisti ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo et ego ero in medio eorum alleluia | a02661 | A |
| Respice domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem exsurge domine et judica causam tuam et ne obliviscaris voces quaerentium te alleluja | g01194.1 | In |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te | Hymnum dicimus tibi gratias tibi agimus propter gloriam tuam magnam | Domine rex caelestis deus pater omnipotens | Domine filii unigenite Jesu Christe altissime | Domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen | h04646 | CaH |
| Conserva domine in ea timentes te pusillos cum majoribus | 600280a | V |
| Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia forma futuri noscitur ad gloriam opus caelestis regni esse januam | Cui sic consors clara sidus rutilans ignita lampas misceatur largitas utraque libans celsa quisnam dextera riteque compos ut alis pennigera volatu pernix poliatus intima | Insigne cujus Moyses misterium dei amicus extitit oraculo raptus Elias caeli curro igneo fultu tuaetur Ninive cum civibus quod verbi claret veritatis nuntius | Passim deinde tu magister caelibum quater dierum decies curriculo victor triumphans paradise heremo morsu delicti abluens jejunio prorsus retentans temptatori callido | Quod nos sequentes visitatim decimas saltim dierum nunc litamus hostias tu quoque mitis jugis indulgentia et holocausta effice pinguissima quo expiemur sordium piacula | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen | a07015 | H |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus | Et te in veneratione sacrarum virginum exultantibus animis laudare benedicere et praedicare | Inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria cujus assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen aeternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum | Per quam majestatem | g04348 | Pr |
| Domine in virtute * | 501004p | InV |
| Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationes quas servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo sancto tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus meus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitiam et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui | h04719 | CaH |
| Domine miserere nostri te enim exspectavimus | Esto bracchium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi ab exspectatione tuae dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est dominus quoniam habitavit in excelso | Implevit Sion judicio et justitia et erit fides in temporibus tuis | Divitiae salutis sapientiae et scientiae timor domini ipse thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terrae confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussas est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit dominus nunc exaltabor nunc sublimabor | h04734 | CaH |
| Alleluia Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | g03473 | Al |
| In te domine speravi non confundar in aeternum in justitia tua libera me | g00824a | InV |
| Domine deus salutis meae in die clamavi et nocte coram te | g01109a | InV |
| Pes enim meus stetit in via recta in ecclesiis benedicam te domine | 007517a | V |
| Labia mea laudabunt te domine sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas | h00930 | LDS |
| Auribus percipe domine orationem meam et intende voci orationis meae in die tribulationis meae clamavi ad te quoniam exaudisti me | a01155 | A |
| Domine deus omnipotens ad te clamamus ut fiant corpora nostra per hunc ignem velut incensum in conspectu tuo ut omnis qui nostri memoriam fecerint percipiant ubertatem in terris et in caelis glorientur alleluia | 002337 | A |
| Domine virtus et laetitia rectorum quoniam tu praevenisti dilectum tibi Stephanum dono gratuitae benedictionis te primum secutus est morte gloriosae passionis unde cum corona martyrii dedisti ei vitam in saeculum saeculi | 002396 | A |
| Maria mater domini aeterni patris filii fer opem nobis omnibus ad te confugientibus | Deum de deo genitum tu genuisti filium qui non habet initium in te sumpsit exordium | Caelum terramque qui regit in te formatus exstitit quem mundus totus non capit in tuo ventre jacuit | Deus et homo nascitur unus et Christus colitur Jesus redemptor omnium salvator atque gentium | Tunc nobis nasci profuit a morte nos eripuit pro nobis ipse mortuus et nos per eum vivimus | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula | 830213.1 | H |
| Demonstra mihi viam in quam ambulem qui ad te domine levavi anima mea | h03853a | MTV |
| Domine apud te est fons vitae R. Et in lumine tuo videbimus lumen | 008021 | W |
| Custodi nos domine ab omni opere malo et salvos fac in regnum tuum caelestem e domine de praecannia supplicamus et rogamus ut perambulemus et ad te veniamus et in te requiescamus | a05646 | A |
| Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te alleluia alleluia alleluia | h01150 | ALL |
| Salvum fac servum tuum domine deus meus sperantem in te | h00048 | PSLM |
| Laetentur omnes qui sperant in te domine quoniam tu benedixisti justo scuto bonae voluntatis coronasti eum | 003570 | A |
| Exsultet jam angelica turba caelorum exsultent divina mysteria et pro tanti regis victoria tuba insonet salutaris | Gaudeat et tellus tantis irradiata fulgoribus et aeterni regis splendore illustrata totius orbis se sentiat amisisse caliginem | Laetetur et mater ecclesia tanti luminis adornata fulgoribus et magnis populorum vocibus haec aula resultet | Quapropter astantes vos fratres carissimi ad tam miram hujus sancti luminis claritatem una mecum quaeso dei omnipotentis misericordiam invocate ut qui me non meis meritis intra levitarum numerum dignatus est aggregare luminis sui claritatem infundens cerei hujus laudem implere perficiat | Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujus sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto mare rubrum sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociat sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit nihil enim nobis nasci profvit nisi redimi profvisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum mervit habere redemptorem | O vere beata nox quae sola mervit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis et maestis laetitiam fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet sit divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquantibus ceris quam in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | Apis ceteris quae subjecta sunt homini animantibus antecellit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret atque in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inqua lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | 850202 | VaHW |
| Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo virginum stella maris Maria tu pro nobis filium ora Christum dominum | Summae sedis minister quis ut deus Michael cum supernis civibus sis nobis propitius | Praeco Christi Johannes agni dei ostensor redemptoris baptista tu nos deo commenda | Sancte Petre ac Paule cunctique apostoli vos orate pro vestris christianis populis | Juncti sancto Stephano universi martyres estote auxilio populo catholico | Sancte Galle succurre sancte Ottmare subveni nos cum confessoribus adjuvando precibus | O martyr Felicitas cohors atque virginum postulate pro nobis majestatis Dominum | Omnes sancti Domini angeli et homines vos ad aures divinas ferte preces sedulas | Ut nobis remissio peccatorum donetur aeris temperies terraeque fertilitas | Pacem nobis imploret vestra intercessio sanitatem corporum et perenne gaudiurn | Ut famem et morbi vim amovere dignetur omnipotens dominus obtinete precibus | Ut saeviens gladius et paganus populus depellatur a nobis te rogamus domine | Ut pastorem tueri nostrum velis et clerum omnes simul oramus Jesu Christe audi nos | Ut rex noster Chuonradus ejus et exercitus hinc et inde servetur oramus Christe audi nos | Ut cruore redemptum pretioso populum conservare digneris oramus Christe audi nos | Animas catholicas in aeterna requie confoveri jubeas oramus Christe audi nos | Omnes tibi canimus universi clamamus vocibus et cordibus oramus Christe audi nos | Oramus Christe audi nos Christe Christe audi nos Kyrie eleison canimus Christe eleison psallimus | ah50187 | H |
| Psalmus ipsi David ad te domine clamabo deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et assimilabor descendentibus in lacum | Exaudi domine vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum | Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdas me quiloquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum | Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis | Quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum ejus destrues illos et non aedificabis eos | Benedictus dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae | Dominus adjutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adjutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei | Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | 920027 | PS |
| In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum | 920043 | PS |
| Fiat domine misericordia super nos sicut speravimus in te | h01905 | VAR |
| Domine ne in ira tua arguas * | h03740a | ANTV |
| Laus cantici David qui habitat in adjutorio altissimi in protectione dei caeli commorabitur | Dicet domino susceptor meus es tu et refugium meum deus meus sperabo in eum | Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero | Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis ejus sperabis | Scuto circumdabit te veritas ejus non timebis a timore nocturno | A sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano | Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non appropinquabit | Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis | Quoniam tu es domine spes mea altissimum posuisti refugium tuum | Non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo | Quoniam angelis suis mandavit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis | In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum | Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem | Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum | Clamabit ad me et ego exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum | Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum | 920090 | PS |
| Domine quinque talenta tradidisti mihi ecce alia quinque superlucratus sum euge serve fidelis quia in pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui | g00012 | Cm |
| Narrabo nomen tuum fratribus meis alleluia in medio ecclesiae laudabo te domine alleluia alleluia | h01434 | ALL |
| Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi | Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti ab sequentibus animam | Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam | Et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia | Mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius | Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam | Justus quidem tu es domine si disputem tecum verumtamen juxta loquar ad te | Quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt | Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum | Prope es tuori eorum et longe a renibus eorum | Et tu domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum | Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis | h04055a | ANTV |
| Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | g00604 | GrV |
| Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos | Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae | Aquam nostram pecunia vivimus ligna nostra pretio comparavimus | Cervicibus minabamur lapsis et non dabatur requies | Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane | Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus | Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum | In animabus nostris afferebamus panem nobis a facie gladii in deserto | Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis | Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda | Principes manu suspensi sunt et facies senum non erubuerunt | Adulescentibus impudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt | Senes de portis defecerunt juvenes de choro psallentium | Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus | Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri | Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt per eum | Tu autem domine in aeternum permanes et solium tuum in generatione et generatione | Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum | Converte nos domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio | Sed proiciens repulisti nos iratus es contra nos vehementer | h04134a | ANTV |
| Tibi soli peccavi et malum coram te feci miserere mei ut justificeris domine in sermonibus tuis | g00734b | OfV |
| In aeternum domine permanet * | h01976a | ALLV |
| Respice domine in testamentum tuum et animas pauperum tuorum ne derelinquas in finem exsurge domine et judica causam tuam et ne obliviscaris voces quaerentium te | g01194 | In |
| Miserere mihi domine quoniam ad te clamavi tota die quia tu domine suavis ac mitis es et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te | g01212 | In |
| Quoniam in te domine speravi tu exaudies domine deus meus | g00736b.1 | InR |