| 920130 PS | Canticum graduum David domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me | Si non humiliter sentiebam sed exaltavi animam meam sicut ablactatus est super matre sua ita retributio in anima mea | Speret Israel in domino ex hoc nunc et usque in saeculum |
| 920068 PS | In finem pro iis qui commutabuntur David | Salvum me fac deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam | Infixus sum in limo profundi et non est substantia veni in altitudinem maris et tempestas demersit me | Laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in deum meum | Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste quae non rapui tunc exsolvebam | Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita | Non erubescant in me qui exspectant te domine domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te deus Israel | Quoniam propter te sustinui opprobrium operuit confusio faciem meam | Extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae | Quoniam zelus domus tuae comedit me et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me | Et operui in jejunio animam meam et factum est in opprobrium mihi | Et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam | Adversum me loquebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum | Ego vero orationem meam ad te domine tempus beneplaciti deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae | Eripe me de luto ut non infigar libera me ab iis qui oderunt me et de profundis aquarum | Non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum | Exaudi me domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me | Et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me | Intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me | Tu scis improperium meum et confusionem meam et reverentiam meam | In conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me improperium exspectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni | Et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto | Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum | Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva | Effunde super eos iram tuam et furor irae tuae comprehendat eos | Fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet | Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt | Appone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in justitiam tuam | Deleantur de libro viventium et cum justis non scribantur | Ego sum pauper et dolens salus tua deus suscepit me | Laudabo nomen dei cum cantico et magnificabo eum in laude | Et placebit deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas | Videant pauperes et laetentur quaerite deum et vivet anima vestra quoniam exaudivit pauperes dominus et vinctos suos non despexit | Laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis | Quoniam deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Juda et inhabitabunt ibi et hereditate acquirent eam | Et semen servorum ejus possidebit eam et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea |
| 920016 PS | Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua |
| 920037 PS | Psalmus David in rememorationem de sabbato | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam | Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum | Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum et sicut onus grave gravatae sunt super me | Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae | Miser factus sum et curvatus sum usque in finem tota die contristatus ingrediebar | Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus et non est sanitas in carne mea | Afflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei | Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus | Cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum | Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt et qui juxta me erant de longe steterunt et vim faciebant qui quaerebant animam meam | Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur | Ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum | Et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones | Quoniam in te domine speravi tu exaudies me domine deus meus | Quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt | Quoniam ego in flagella paratus sum et dolor meus in conspectu meo semper | Quoniam iniquitatem meam annuntiabo et cogitabo pro peccato meo | Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique | Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem | Ne derelinquas me domine deus meus ne discesseris a me | Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae |
| 920021 PS | In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus |
| 920118 PS | Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus |
| 920024 PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis |
| 920026 PS | Psalmus David priusquam liniretur dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo dominus protector vitae meae a quo trepidabo | Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt | Si consistant adversum me castra non timebit cor meum si exsurgat adversum me praelium in hoc ego sperabo | Unam petii a domino hanc requiram ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae ut videam voluptatem domini et visitem templum ejus | Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui | In petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam domino | Exaudi domine vocem meam qua clamavi ad te miserere mei et exaudi me | Tibi dixit cor meum exquisivit te facies mea faciem tuam domine requiram | Ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adjutor meus esto ne derelinquas me neque despicias me deus salutaris meus | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | Legem pone mihi domine in via tua et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos | Ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi | Credo videre bona domini in terra viventium | Exspecta dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine dominum |
| 920140 PS | Psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te | Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum | Pone domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis | Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum | Corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non impinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum | Absorpti sunt juncti petrae judices eorum audient verba mea quoniam potuerunt | Sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum | Quia ad te domine domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam | Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et a scandalis operantium iniquitatem | Cadent in retiaculo ejus peccatores singulariter sum ego donec transeam |
| h04746 CaH | Militia est vita hominis super terra et sicut dies mercennarii dies ejus | Sicut cervus desiderat umbra et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi | Si dormiero dicam quando consurgam et rursus expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras | Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est | Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe | Memento quia ventus est vita mea et non revertetur ocultis meus ut videat bona nec aspiciet me visus hominis | Oculi tui in me et non subsistam sicut consumitur nubs et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet nec revertetur ultra in domum suam neque cognosce eum amplius locus ejus | Quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione oris mei et confabulabor cum amaritudine animae meae | Numquid mare sum ego aut coetus quia circumdedisti me carcere | Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties | Quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea | Desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei | Quid est homo quia magnificas eum et quia ponis erga eum cor tuum | Visitas eum diluculo et subito probas illum | Usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam | Peccavi quid faciam tibi o custos hominum | Quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis | Cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam | Ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam |