Laetentur omnes populi quanta festivitatis gloria quia hodie sanctus sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est atque vocatus ad nuptias aqua vino mutavit hodie quinque milia hominum panibus quinque et duobus piscibus satiavit alleluia alleluia
Magna et mirabilia opera tua domine deus omnipotens justae et verae viae tuae rex saeculorum quis non timebit te domine et magnificabit nomen tuum quia solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo quoniam judicia tua justa sunt alleluia