| h00897 LDS | Alleluia Laudate dominum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen |
| h03045 LDMT | Sol et luna laudate dominum omnes stellae et lumen laudate eum quoniam ipse dixit et facta sunt mandavit et creata sunt |
| h03026 LDMT | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen alleluia |
| 001326c AV | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen alleluia alleluia alleluia |
| h03634a ANTV | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua | Adulescentia enim et voluptas vane sunt memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum |
| 920148 PS | Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia |
| h04743 CaH | Laetare juvenis in adulescentia tua et in bonis sit cortuum in diebus juventutis tuae | Et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro his omnibus adducet te deus in judicio | Aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vane sunt | Memento creatoris tui in diebus juventutis tuae | Ante quam veniat tempus afflictionis et appropinquent anni de quibus dicas non mihi placent | Antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam | Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosae erunt molentes in minuto numero | Et tenebrescent videntes per foramina et claudent hostia in platea in humilitate vocis molentis | Et consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae carminis | Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via | Florebit amigdalum impinguabitur lucusta et dissipabitur capparis | Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circuibunt in platea plangentes | Antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam | Et revertatur pulvis ad terram suam unde erat et spiritus redeat ad deum qui dedit illum |
| g02022 H | Benedictus es in firmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini domino benedicite caeli domino benedicite angeli domini domino | Benedicite aquae quae super caelos sunt domino benedicite omnes virtutes domini domino benedicite sol et luna domino | Benedicite stellae caeli domino benedicite imber et ros domino benedicite omnes spiritus domino | Benedicite ignis et aestus domino benedicite noctes et dies domino benedicite tenebrae et lumen domino | Benedicite frigus et cauma domino benedicite pruina et nives domino benedicite fulgura et nubes domino | Benedicat terra domino benedicite montes et colles domino benedicite omnia nascentia terrae domino | Benedicite maria et flumina domino benedicite fontes domino benedicite cete et omnia quae moventur in aquis domino | Benedicite volucres caeli domino benedicite bestiae et universa pecora domino benedicite filii hominum domino | Benedicat Israel domino benedicite sacerdotes domini domino benedicite servi domini domino | Benedicite spiritus et animae justorum domino benedicite sancti et humiles corde domino | Benedicite Ananias Azarias Misael domino | Hymnum dicite et superexaltate eum in saecula |
| g00523.2 H | [...] | Benedictus es infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini dominum | Benedicite caeli dominum | Benedicite angeli domini dominum | Hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite aque que super caelo sunt dominum | Benedicite omnes virtutes domini dominum | Benedicite sol et luna dominum | Benedicite imber et ros domino | Benedicite omnes spiritus dominum | Benedicite ignis et estus dominum | Benedicite noctes et dies dominum | Benedicite tenebre et lumen dominum | Benedicite frigus et cauma dominum | Benedicite pruina et nives dominum | Benedicite fulgora et nubes dominum | Benedicat terra dominum | Benedicite montes et colles dominum | Benedicite omnia nascentia terra dominum | Benedicite maria et flumina dominum | Benedicite fontes dominum | Benedicite cete et omnia que moventur in aquis dominum | Benedicite volucres caeli dominum | Benedicite bestie et universa pecora dominum | Benedicite filii hominum dominum | Benedicat Israel dominum | Benedicite sacerdotes domini dominum | Benedicite servi domini dominum | Benedicite spiritues et animae justorum dominum | Benedicite Anania Azaria Misael dominum |
| h02200 BNMTV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | et benedictum nomen gloria tue quod est sanctum et laudabile et gloriosus in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae qui vides abyssos sedes super cherubim supra sedem regni tui infirmamento caeli et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicite omnia opera domini caeli angeli ad que omnis qui estis supra caelos omnes virtutes sol et lune stellae caeli domino hymnorum dicite et super exultate eum in saecula | Benedicite imber et ros omnis spiritus ignis et extas noctes et dies tenebrae et lumen | hiemps et estas pruina nix fulgura et nubes dominum hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicat terra domino montes et colles et omnia nascentia de terra maria flumina fontes cete et omnia que movebuntur in aquis volucres caeli bestie et jumenta domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula | Benedicite fili hominum domino Israhel sacerdotes servi domino spiritus et anime justorum sancti et humilies corde ananias azarias et misael domino hymnum dicite et super exaltate eum in saecula |