| g02455 Al | Alleluia Vox exsultationis et salutis in taberna caelorum curia aeterna pax et concordia ibi nulla est tristitia dies una super milia talia gaudi a dantur ut tabernaculis justorum |
| g02485 Al | Alleluia Benedictus es dei filius qui resurrexisti amortuis miserere nobis |
| 602245a.1 V | Adversus eos qui tribulant me alleluia alleluia |
| 007990.1 W | Confirma hoc deus. R. Quod operatus es in nobis a templo sancto tuo quod est in Jerusalem alleluia alleluia alleluia |
| a00724 A | Cuncta creata deum benedicite voce suavi exsultent justi cessent a crimine pravi alleluia |
| 001224.1 A | Accessit Jesus ad loculum et ait adolescens tibi dico surge et resedit qui erat mortuus et coepit loqui alleluia |
| g02559 Al | Alleluia O Jesu pastor pie te laudantes hodie nos pio vultu respice et de pane vitae refice |
| 004834.1 A | Scitote quia prope est regnum dei amen dico vobis quia veniet et non tardabit alleluia |
| ah07138 Sq | Altissime Deus qui gubernas omnia caelos et arva regis magna potentia | In cujus namque manu sunt regna omnia | Gaudent et exsultent in sublimi gloria creatura tua | Te laudat cuncta polorum mira praecelsa potestas caterva | Tibi incessanter juvenilis cantorum turba semper astat | Carmina laeta ac nova veneranda proclamant alleluia | Quator enim et centum quadraginta milia cum mulieribus non sunt inquinati corpora qui empti sunt de terra | Ante thronum tuum sanctum gartulantes jubilant stolas praeclaras induti decorati cum palmis triumphales fulserant | Proclamant voces vere Deus justa judicia tua | Sanctus et rector quare non vindicas ultionem nostram | Et audiunt a sanctissima voce praeclara tempora sustinete modica | Donec impleatur numerus fratrum vestrorum qui Dei habent notitia | Oportet sacra omnia impleri testamenta quae sunt per prophetis praedicata O certamina gloriosa qui pro Christo imania pertuleruntque tormenta | Acceperunt coronas et pervenerunt ad magna gaudia | Ergo nos erit ultra luctus nec clamor sed nec ulla poena | Alme Jesu junge nos cum ipsis in gloria |
| ah37095 Sq | Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna |